성경

 

Hoschea 13

공부

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #9390

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

9390. ‘Et misit pueros filiorum Israelis’: quod significet illa quae sunt innocentiae et charitatis, constat ex significatione ‘puerorum filiorum Israelis’ quod sint quae innocentiae et charitatis apud illos qui ab Ecclesia; per ‘lactentes’ enim, ‘infantes’, et ‘pueros’ significantur illi qui in innocentia et charitate, seu abstracte a personis illa qua sunt innocentiae et charitatis, 1 n. 430, 5236, et per filios Israelis significantur illi qui ab Ecclesia, seu abstracte a personis 2 Ecclesia n. 9340.

각주:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. Ecclesiae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #6015

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

6015. ‘In vehiculis quae misit Pharaoh ad ferendum illum’: quod significet doctrinalia quae ex scientificis Ecclesiae, constat ex significatione ‘vehiculorum’ quod sint doctrinalia, de qua n. 5945; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit scientificum Ecclesiae in communi; per ‘Aegyptum’ enim significatur scientificum Ecclesiae, n. 1462, 4749, 4964, 4966, inde per regem ejus scientificum illud in communi; ut quoque alibi 1 in Verbo, 2 sed plerisque in locis sicut per Aegyptum ita quoque per Pharaonem significatur scientificum perversum; 3 quod Pharaoh sit scientificum in communi, patet apud Esaiam,

Stulti sunt principes Zoanis, sapientes consiliariorum 4 Pharaonis, consilium obbrutuit; quomodo 5 dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? 19:11;

‘Pharaoh’ hic pro scientifico Ecclesiae in communi, inde dictus ‘filius sapientum, et filius regum antiquitatis’; ‘sapientes et reges antiquitatis’ pro veris Antiquae Ecclesiae; sed scientificum illud hic intelligitur infatuatum, nam dicitur ‘stulti facti principes Zoanis, consilium obbrutuit’:

[2] apud eundem,

Abeunt ad descendendum Aegyptum, sed os Meum non interrogarunt, ad roborandum se robore Pharaonis, et ad confidendum in umbra Aegypti; ideo fiet vobis robur Pharaonis in pudorem, et fiducia in umbra Aegypti in ignominiam, 30:2, 3;

‘roborare se robore Pharaonis, et confidere in umbra Aegypti’ pro fidere scientificis in rebus fidei, et non alicui vero spirituali fidem habere nisi scientificum et sensuale dictet, quod tamen est perversi ordinis; nam primo loco erunt vera fidei, et secundo scientifica confirmantia, 6 quia haec si primo loco sunt, 7 prorsus nihil veri creditur:

[3] apud Jeremiam,

Dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, Ecce Ego visitanssuper Amonem in No; et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus; imprimis super Pharaonem, et confidentes in eo, 46:25;

‘Pharaoh’ hic quoque pro scientifico in communi; ‘confidentes in eo’ pro illis qui fidunt scientificis, non autem Verbo, 8 hoc est, Domino in Verbo, inde est omne perversum in doctrinalibus fidei, et inde falsum, et quoque negativum quod Divinum et caeleste sit aliquid; hi imprimis in ore gerunt: Fac mihi videre 9 illa oculariter, aut Demonstra scientifice quod ita sit, et tunc credam; at usque si viderent, et si demonstraretur, nec crederent, ex causa quia negativum universaliter regnat:

[4] apud eundem,

Contra 10 Pharaonem; Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae, prae voce plausus equorum ungularum fortium ejus, et tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, 47:1-3;

ex singulis quae de Pharaone hic dicta sunt, liquet quod ‘Pharaoh’ sit scientificum in communi, hic 11 in perverso ordine, qui destruit vera fidei; ‘flumen inundans’ est scientificum destruens intellectum veri, ac ita vastans; ‘inundabunt terram et plenitudinem ejus’ est Ecclesiam totam; ‘urbem et habitantes in illa’ est verum Ecclesiae et inde bonum; ‘plausus ungularum equorum’ sunt scientifica infima quae immediate ex sensualibus; ‘tumultus currus’ est inde doctrinale falsum; ‘strepitus rotarum’ sunt 12 sensualia et illorum fallaciae quae promovent:

[5] apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharaoh rex Aegypti, balaena magna, quae cubans in medio fluviorum suorum, qui 13 dixit, Meus est fluvius, et ego feci me: propterea dabo 14 hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis, 29:2-4;

‘Pharaoh’ hic quoque pro scientifico in communi, quod similiter a singulis quae de illo dicuntur, patet:

[6] apud eundem,

Tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, . .

Tu sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, et turbasti aquas pedibus tuis, conturbasti flumina illarum.... Obtegam, cum exstinxero te, caelos; et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, 32:2, 3, 7, 8; quod haec, sicut plura apud Prophetas, absque sensu interno a nemine possint comprehendi, patet; sicut quod Pharaoh 15 sicut balaenae 16 in maribus, quod prodierit ex fluminibus suis, et turbaverit aquas pedibus suis, quod super illum ‘obtegentur caeli, atrabuntur stellae, et omnia luminaria lucis, nube obtegetur sol, non lucebit luna, et dabuntur tenebrae super terra ejus’; at sensus internus docet quid significant; nempe quod scientifica pervertant vera Ecclesiae si homo per illa intrat in arcana fidei, et nihil credit nisi 17 videat ex illis, immo nisi ex sensualibus; quod hic sensus internus sit, patet ab explicatione singulorum:

[7] Pharaoh dicitur ‘rex Aegypti’ ex vero scientifico, nam scientificum est verum 18 in naturali, quod ‘rex’ sit verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 19 4966, 5044; et quod simile significetur per ‘regem populi’ quod per ‘populum’, n. 4789, ita per Pharaonem simile quod per Aegyptum, sed in communi; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, pluries ostensum est; Pharaoh comparatur ‘ 20 balaenis in maribus’, quia ‘balaena’ seu cetus significat communia scientificorum, n. 42; et ‘maria’ scientificorum congregationes, n. 28; 21 tum dicitur quod ‘prodierit cum fluminibus suis’ quia per ‘flumina’ significantur illa quae sunt intelligentiae, n. 108, 109, 2702, 3051, hic quae sunt insaniae, 22 quoniam ei sensualibus et scientificis, n. 5196: 23 dein dicitur quod ‘turbaverit aquas pedibus’ et ‘conturbaverit flumina illarum’, quia per ‘aquas’ significantur vera spiritualia, n. 680, x739, 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et per pedes 24 illa quae naturalis sunt, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita ‘turbare aquas pedibus’ est conspurcare et pervertere vera fidei 25 per scientifica quae sunt naturalis; et ‘conturbare flumina illarum’ 26 est sic intelligentiam;

[8] demum dicitur quod ‘cum exstinguetur, obtegerentur caeli’, quia per ‘caelos’ significantur interiora hominis, 27 siquidem haec sunt caeli ejus; haec ‘clauduntur’ cum scientifica super vera fidei dominantur, seu naturale super spirituale; quod tunc cognitiones veri et boni pereant, significatur per ‘atrabo stellas caelorum, et omnia luminaria lucis’; quod ‘stellae’ sint cognitiones illae, videatur n. 2495, 2849, 4697; quod ‘luminaria’ sint bona et vera, n. 30-38; quod nec tunc bonum amoris amplius influere possit, significatur per ‘solem nube obtegam’; et quod nec bonum fidei, significatur per ‘luna non lucere faciet lumen suum’; quod ‘sol’ sit bonum amoris, et ‘luna’ bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2120, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; et quod sic modo falsa occupabunt mentem naturalem, significatur per ‘dabo tenebras super terra tua’; quod ‘tenebrae’ sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531, et quod ‘terra Pharaonis seu terra Aegypti’ sit mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; ex his nunc patet quis sensus inest hi propheticis. Quia per ‘Pharaonem’ significatur scientificum in communi, etiam per illum significatur naturale in communi, n. 5799 28 .

각주:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript inserts per Pharaonem repraesentatur scientificum.

3. ex causa, quia scientifica in Aegypto magica facta sunt, ut

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. nam

7. The Manuscript inserts tunc.

8. ac inde dicunt

9. hoc

10. Hebrew reads contra Philistaeos; Swedenborg quotes Jer. xlvii under Philistaei in his Index Biblicus.

11. perversum quod

12. fallaciae sensus

13. dicit, in the First Latin Edition.

14. hamum in the Manuscript, and humum, in the First Latin Edition.

15. velut

16. ex

17. ex illis, imo ex sensualibus illa videat, et magis si doctrinalia faciat inde

18. naturalis

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. balaenae

21. et

22. quia

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. naturalia

25. ex scientificis

26. pro

27. sunt illa caelum ejus; illa nempe interiora, quae sunt caelum 421

28. The Manuscript inserts nam scientifica constituunt naturale.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.