성경

 

Hoschea 13

공부

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

주석

 

King

  
Meeting of three kings in Potsdam and Charlottenburg, 1709, by Samuel Theodor Gericke

In Genesis 14:1, kings signify apparent goods and truths having the upper hand. In the next verse, they stand for the dominant evils and falsities against which the Lord fought as he passed He grew up on Earth.

In Genesis 14:3, we see that these evils and falsities were unclean; and in Genesis 14:4, that they burst forth later. (Arcana Coelestia 1661-1664).

In Genesis 14:14-15, this signifies that the Lord gained victory over them the evils represented earlier in the chapter. (Arcana Coelestia 1711-1715)

In Isaiah 33:17, a king signifies seeing genuine truth. (Apocalypse Explained 304[31])

In Revelation 9:11, a king signifies one who is in truth from an affection for what is good, and abstractly that truth itself -- here, in the opposite sense. (Apocalypse Revealed 440)

스웨덴보그의 저서에서

 

Apocalypsis Revelata #398

해당 구절 연구하기

  
/ 962  
  

398. (Vers. 7.) "Et primus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui interius in illa fide sunt. - Per "clangere" significatur explorare et manifestare (397); quod per "clangorem primi hujus Angeli" intelligatur exploratio et manifestatio status Ecclesiae apud illos qui interius in illa fide sunt, est quia operatio ejus facta est in "terram," ut sequitur, et operatio clangoris secundi Angeli in "mare;" et per terram et mare" ubivis in Apocalypsi, dum utrumque nominatur, intelligitur universa Ecclesia, per "terram" Ecclesia ex illis qui in internis ejus sunt, et per "mare" Ecclesia ex illis qui in externis ejus sunt; Ecclesia enim est interna et externa, interna apud Clericos, externa apud Laicos, seu interna apud illos qui interius studuerunt doctrinalibus ejus, et confirmaverunt illa ex Verbo, et externa apud illos qui non ita. Hi et illi sunt qui per "terram et mare," intelliguntur in his locis in Apocalypsi:

"Ne flaret ventus super Terram, neque super Mare," (7:1);

"Ne damno afficiatis Terram neque Mare," (7:3);

Angelus descendens e Caelo "posuit pedem dextrum super Mari, et sinistrum super Terra, (10:2, 8; tum vers. 5); 1

"Vidi bestiam ascendentem e Mari, et aliam bestiam ascendentem e Terra," (13:1, 11);

"Laudate Deum Qui fecit Caelum, Terram et Mare," (14:7);

"Primus Angelus effudit phialam suam super Terram, et secundus Angelus suam super Mare," (16:2-3).

Quod per "terram et mare" significetur Ecclesia interna et externa, ita universa Ecclesia, est quia in mundo spirituali illi qui in internis Ecclesiae sunt, apparent super arida, et illi qui in externis ejus sunt sicut in maribus; sed maria sunt apparentiae ex communibus veris, in quibus sunt. Quod "terra" significet Ecclesiam, videatur (285); quod etiam "orbis (551).

각주:

1. 5 pro "6"

  
/ 962