Arcana Coelestia #3091

작가: 엠마누엘 스베덴보리

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

3091. ‘Et festinavit et demisit cadum suum super manum suam’: quod significet submissionem recipientium ex potentia, constat ex significatione ‘demittere’ quod sit submissionis; a significatione ‘cadi’ quod sit recipiens, de qua n. 3068, 3079; et ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878. Submissio recipientium ex potentia est quod doctrinalia, cognitiones et scientifica, quae sunt recipientia, n. 3068, 3079, se applicent; est catena subordinationis, ita applicationis, proinde submissionis, a Primo Vitae, seu 1 Domino; quae in loco inferiore sunt, quia inservire debent superiori, in submissione erunt, absque submissione eorum non datur conjunctio: potentia, de qua hic, est a vero; hoc submittit illa quae infra sunt; vero imprimis tribuitur potentia in Verbo, ideo de vero praedicantur manus, 2 brachia, ut et humeri, per quae potentiae in sensu interno significantur, n. 878, 1085: et ipsa potentia est a bono, 3 per verum, quae apparet a vero.

각주:

1. The Manuscript has Divino

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript has sed per verum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.