Arcana Coelestia #7417

작가: 엠마누엘 스베덴보리

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

7417. ‘Extende baculum tuum’: quod significet ut ostenderet potentiam Divinam, constat ex significatione ‘extendere’ quod sit exercere et ostendere, ut prius; et ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; quae potentia Divina 1 fuit, quia Aharoni nihil potentiae fuit, minus in baculo, sed potentia per Aharonem et ejus baculum exercebatur; 2 quod per baculum exerceretur, erat causa quia quae intra Ecclesiam ex mandato Divino fiebant, per repraesentativa fiebant; hoc ante Adventum Domini; ita per extensionem 3 manus et baculi, quia brachium et manus correspondent potentiae, et inde quoque baculus. Causa quod ante Adventum Domini illa quae intra Ecclesiam ex mandato Divino fiebant per repraesentativa fierent erat quia omnia et singula repraesentabant Dominum, ac Ipsius regnum in caelis, et regnum in terris seu Ecclesiam; quod ita sit, etiam constare potest ex Verbo, in quo omnia et singula in supremo sensu agunt de Domino, et in sensu interno de Ipsius regno et Ecclesia.

각주:

1. dicitur

2. ex causa quia tempore ante adventum Domini

3. baculi ac manus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.