Dalle opere di Swedenborg

 

De Equo Albo #2

Studia questo passo

  
/ 17  
  

2. In Propheticis Verbi multoties nominatur Equus, sed hactenus nemini notum fuit, quod Equus intellectum et Eques intelligentem significet, et hoc forsan quia alienum et mirabile apparet, quod per Equum tale in sensu spirituali et inde in Verbo intelligatur; sed usque quod ita sit, ex plurimis locis ibi constare potest, ex quibus velim solum aliqua hic afferre. In Prophetia Israelis de Dane, "Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques ejus retrorsum," Genesis 49:17-18; quid hoc Propheticum de una Tribu Israelis significat, nemo intellecturus est, nisi sciat quid significat serpens, tum quid Equus et Eques; quod spirituale sit quod involvitur, nemo non scit; quid itaque singula significant, videatur in Arcanis Caelestibus 6398, 6399, 6400, 6401, ubi explicatur hoc Propheticum. Apud Habakuk, "Deus equitas super Equis tuis, Currus tui salus, calcare fecisti in mari Equos tuos; Habakuk 3:8, 15; quod Equi hic, significent spirituale, patet, quia illa dicuntur de Deo; quid alioquin foret, quod Deus equitaret super Equis suis, et quod calcare faceret super mari Equos suos. Apud Sachariam, "In die illo erit super tintinnabulis Equi Sanctitas Jehovae," Sachariam 14:20, similiter. Apud Eundem, "In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem Equum stupore, et Equitem amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos meos, et omnem Equum populorum percutiam caecitate," Sachariam 12:4-5; agitur ibi de Ecclesiae vastatione, quae fit quando non amplius alicujus veri intellectus; hoc describitur ita per Equum et Equitem; quid alioquin foret quod omnis Equus percuteretur stupore, et quod Equus populorum percuteretur caecitate, quid hoc ad Ecclesiam. Apud Hiobum, "Oblivisci fecit Deus eum Sapientiam, et non impertitus est ei Intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet Equum et Equitem illius," Hiobum 39:17-19 seq: quod hic per Equum significetur Intellectus, manifeste patet; similiter apud Davidem, ubi dicitur Equitare super verbum veritatis, Psalmus 45:5 [NCBSP: Psalmus 45:4]; praeter plurimis aliis in locis. Praeterea quis sciturus est, unde est, quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus; et cur puero Elisaei visus fuerit mons plenus Equis et Curribus igneis, nisi sciatur quid significant Currus et Equites, et quid repraesentaverunt Elias et Elisaeus; nam Elisaeus dixit ad Eliam, "Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 2:11-12: Et Joas Rex ad Elisaeum, Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 13:14. Et de puero Elisaei, "Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce Mons plenus Equis et Curribus igneis circumcirca Elisaeum," 2 Regum 6:17. Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus, est quia uterque repraesentavit Dominum quoad Verbum, et per Currus significatur Doctrina e Verbo, et per Equites intelligentia: quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, 5247, 7643, 8029, 9327, et quod Currus significent Doctrinam e Verbo, 5321, 8215.

  
/ 17  
  

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10536

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

10536. ‘Et non posuerunt aliquis ornatum suum super se’: quod significet quale externi eorum quod absque Divino, constat ex significatione ‘ornatus’ quod sit Divinum in externis, ita ‘non ponere ornatum super se’ est absque Divino in externis; quod hoc per ‘ornatum’ significetur, 1 est quia ornatus ad vestes refertur, et per ‘vestes’ in genere significantur Divina Vera; quod per ‘vestes’ in genere significentur Divina Vera, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi omne tam angeli quam spiritus apparent induti vestibus, et quisque secundum vera 2 sua; qui in genuinis veris Divinis sunt, illi apparent induti vestibus albis 3 splendescentibus, ac alii aliis; spiritus 4 quidem non sciunt unde illis vestes veniunt, sed induuntur 5 nescientibus illis; et quoque vestes eorum variantur secundum mutationes status eorum quoad vera; verbo intellectuale eorum est quod sistitur et repraesentatur per vestes, nam intellectuale cujusvis formatum est per vera, et fit tale, qualia sunt vera ex quibus; intellectuale apud angelos caeli est in interno eorum, inde illis vestes albae splendentes; 6 splendor est ex Divino Bono et albedo est ex luce caeli, quae est Divinum Verum; at vestes illorum qui in externis sunt absque interno, sunt furvae ac lacerae, quales mendicorum in plateis et 7 latronum in silvis; inde constare potest quid per ‘ornatum’ significatur, quod nempe sancta vera Ecclesiae, et inde per ‘non ponere ornatum’ esse absque sanctis veris Ecclesiae, et applicate ad gentem Israeliticam, quae in externis absque interno erat, quale externi 8 absque veris a Divino. Quod ‘vestes’ sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6378, 6914, 6917, 6918, 9093, 9158, 9212, 9216, 9814, 9827, 9952. Quid vestes Aharonis et filiorum ejus, n. 9814, 10068; quod ‘ornatus’ in Verbo significet sancta vera Ecclesiae, videbitur in sequenti articulo n. 10540.

Note a piè di pagina:

1. est quia vestes in genere significant Divina Vera, ita quoque ornatus qui etiam ad vestes referunt, quod vestes significent

2. apud illos

3. splendentibus

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. splendescentia

7. The Manuscript inserts quales.

8. The Manuscript inserts, quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.