Dalle opere di Swedenborg

 

De Divina Providentia #1

Studia questo passo

/ 340  
  

1. SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA

Quod Divina Providentia sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, 34-39.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, 47-51.

Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, 52, 53, 151-156.

Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, 55-60. 1

Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, 83-98, 296-301.

Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, 99-102.

Quod Dominus ab aeterno, qui 2 est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, 282-284, 290-295.

Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia 3 Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

Note a piè di pagina:

1. Prima editio: 54

2. Prima editio: qni

3. Prima editio: Sapientin

/ 340  
  

Dalle opere di Swedenborg

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #296

Studia questo passo

  
/ 432  
  

296. QUOD TRIA IN DOMINO SINT, QUAE DOMINUS, DIVINUM AMORIS, DIVINUM SAPIENTIAE, ET DIVINUM USUS, ET QUOD ILLA TRIA SISTANTUR IN APPARENTIA EXTRA SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, DIVINUM AMORIS PER CALOREM, DIVINUM SAPIENTIAE PER LUCEM, ET DIVINUM USUS PER ATHMOSPHAERAM, QUAE CONTINENS. Quod ex Sole Mundi spiritualis procedant Calor et Lux, et quod Calor procedat ex Divino Amore Domini, et Lux ex Divina Sapientia Ipsius, videatur supra 1 89-92 2 99-102, 146-150. Hic nunc, quod Tertium quod procedit ex Sole ibi sit Athmosphaera, quae continens 3 caloris et lucis, et quod illa procedat ex Divino Domini, quod vocatur Usus, dicetur.

Note a piè di pagina:

1. Prima editio: suqra

2. Prima editio: 98

3. Prima editio: contlnens

  
/ 432