Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9873

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9873. Ex his nunc constare potest quid significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali judicii, quod nempe omnia bona et vera caeli in suo ordine; caelum est distinctum in duo regna, caeleste et spirituale; bonum regni caelestis repraesentatum est per binos ordines primos, qui erant a latere dextro ibi, et bonum regni spiritualis per binos ordines sequentes, qui erant a latere sinistro; bonum internum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem boni; bonum autem externum regni caelestis est bonum amoris mutui, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem veri; bonum autem internum regni spiritualis est bonum charitatis 1 erga proximum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem boni; et bonum externum regni spiritualis est bonum fidei, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem veri; quod bona et vera in eo ordine constituant caelos, videatur n. 9468, 9473, 9680, 9683, 9780;

[2] inde nunc patet quid repraesentatum est per duodecim lapides, qui Urim et Thumim 2 dicebantur; quomodo autem Divina Vera quae responsa fuerunt, per illos manifestata fuerint, 3 infra n. 9905 dicetur; quod ibi bonum amoris primo loco fuerit, et verum fidei ultimo, constat ex primo lapide qui rubinus, et ex ultimo qui jaspis, ita ex colore primi lapidis qui ruber, et ultimi qui albus, uterque pellucens; quod ‘rubrum’ significet bonum amoris, videatur n. 3300, 9467, et quod ‘album’ verum fidei, n. 3301, 3993, 4007, 5319.

[3] Simile quod per lapides in pectorali, etiam per contexturas in ephodo significatum est; ephodum contextum erat ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino, 4 ut patet a vers. 6 hujus capitis, et per ‘hyacinthinum’ significatum est verum amoris caelestis, per ‘purpuram’ bonum amoris caelestis, per ‘ 5 coccineum dibaphum’ bonum amoris spiritualis, et per ‘byssinum’ verum amoris spiritualis, 6 n. 9833; causa 7 erat quia ‘ephodum’ significabat caelum in ultimis, similiter ac ‘pectorale’, n. 9824; sed bona et vera recensentur ibi in alio ordine, quia ‘ephodum’ significabat caelum spirituale 8 , ‘pectorale’ autem totum caelum a primo ad ultimum; et quia habitaculum cum tentorio etiam repraesentabat caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9615, ' ideo contextura cortinarum et velorum ejus pariter ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino erat, videatur cap. praecedens 26:1, 31, 36, 27:16, 9 et n. 9466-9469.

[4] Praeterea sciendum 10 quod SAPPHIRUS in communi sensu significet externum regni caelestis, ac SCHOHAM externum regni spiritualis; 11 et quia id duo illi lapides significabant, ideo erant lapides medii ultimorum ordinum, nempe sapphirus lapis medius in secundo ordine, et schoham lapis medius in quarto; lapides 12 secundi ordinis significabant bonum externum regni caelestis, quod 13 vocatum est amor caelestis veri, et lapides quarti ordinis significabant bonum externum regni spiritualis, quod 13 vocatum est amor spiritualis 4 veri, videantur quae supra in hoc articulo de illis dicta sunt.

[5] Quod sapphirus significet externum regni caelestis, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut in libro Exodi, Septuaginta ex senioribus viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem, 24:10;

ita describitur externum regni caelestis, nam dicitur sub pedibus Ipsius, 14 quod est externum, et ubi Deus Israelis, hoc est, Dominus, ibi est caelum:

apud Esaiam,

Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponam in sapphiris, 54:11;

agitur in eo capite de regno caelesti; fundamenta, quae ponentur in sapphiris, sunt externa 15 ibi, nam fundamenta substrata sunt:

[6] apud Jeremiam,

Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni 4:7;

‘Naziraei’ repraesentabant caelestem hominem, 16 ideo dicitur quod ‘sapphirus polities eorum’; ‘polities’ est externum: apud Ezechielem,

Super expansum quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis sedentis super illo, 1:26, 10:1;

ibi etiam externum regni caelestis per sapphirum describitur, nam quod supra expansum est, seu 17 quod circumcirca est, id extra est; intimum est ‘sedens super throno’.

[7] Sicut lapis sapphirus significat externum regni caelestis, ita lapis schoham 18 externum regni spiritualis; ideo quoque hic lapis erat qui super binis umeralibus ephodi cum insculptis nominibus filiorum Israelis ponebatur, de quibus in vers. 9-14 hujus capitis; per ephodum enim repraesentabatur externum regni spiritualis, n. 9824. Quia schoham et sapphirus in communi sensu 19 externa duorum caelorum’ significabant, ideo etiam ponebantur in medio trium lapidum secundi et quarti ordinis, ut supra dictum est; 20 nam medium involvit totum, similiter ac de pallio, per quod in communi sensu repraesentatum est regnum spirituale, quia medium, ut 21 supra n. 9825 22 ostensum est. 23 Quia bini illi lapides involvunt omne, quod reliqui in ordinibus illis significabant, ideo dicitur apud Hiobum, Sapientia non aequiparatur auro Ophiro, schoham pretioso et sapphiro, 28:16.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. dicta sunt

3. The Manuscript inserts ex Divina Domini Misericordia.

4. videatur

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts videatur.

7. est

8. The Manuscript inserts in ultimis.

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. The Manuscript deletes quod, and inserts quia.

11. ideo sapphirus erat lapis medius lapidum secundi ordinis, et schoham medius lapidum quarti ordinis

12. The Manuscript inserts enim.

13. appellatum

14. The Manuscript deletes coelum enim in Verbo vocatur scabellum pedum Domini, et quoque habitaculum.

15. illius Regni

16. inde

17. circum

18. The Manuscript inserts significat.

19. id

20. et

21. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

22. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

23. quoniam bini hi lapides simile quod reliqui tres simul significabat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1005

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1005. Quod ‘sanguinem vestrum animabus vestris quaerere’ significet quod violentia illata charitati se punitura, et quod ‘sanguis’ sit violentia, et ‘animae’ sint quae violentiam inferunt, constat a praecedentibus et a sequentibus, tum a significatione ‘sanguinis’ in sensu contrario, et a significatione ‘animae’ etiam in sensu contrario; ab iis quae praecedunt agitur in versu praecedenti de esu sanguinis, quo significata profanatio, ut ostensum; a sequentibus agitur in versu mox sequenti de effusione sanguinis; quare hic de statu et punitione ejus qui commiscet sancta profanis; a significatione ‘sanguinis in sensu contrario: ‘sanguis’ in genuino sensu significat caeleste, et respective ad hominem regeneratum spiritualem significat charitatem, quae ejus caeleste est; at in contrario sensu significat sanguis violentiam illatam charitati, proinde quod contrarium charitati est, ita omne odium, omnem vindictam, omnem crudelitatem, imprimis profanationem ut constare potest ab illis in Verbo locis quae allata sunt n. 374 et 376 a significatione ‘animae in sensu contrario: ‘anima’ in Verbo significat in genere vitam, ita omnem hominem qui vivit; sed qualis homo tali vita, ita quoque eum hominem qui violentiam infert, quod multis confirmari a Verbo potest, solum nunc per hoc quod apud Mosen,

Qui comederit sanguinem, dabo facies Meas contra animam comedentem sanguinem, et exscindam eam e medio populi ejusquia anima carnis in sanguine illa, et Ego dedi illum super altare ad expiandum super animas vestras, quia sanguis ipse pro anima expiabit, Lev. 17:10, 11, 14,

ubi ‘anima’ pro vita in triplici sensu, praeter multoties alibi. Quod violentia illata charitati semet punitura, constabit ab iis quae sequuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.