Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2395

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

2395. ‘Quia perdentes nos locum hunc’: quod significet quod status mali in quo erant, damnaret eos, constat a sensu ‘perdere’ cum praedicatur de Domino, quod in significatu interno sit perire a malo hoc est, damnari; tum a significatione ‘loci’ quod sit status mali, n. 2393. Multoties in Verbo occurrit quod ‘Jehovah perdat’, sed in sensu interno intelligitur quod homo semet perdat, Jehovah enim seu Dominus nullum perdit, sed quia apparet sicut foret a Jehovah seu Domino, quia omnia et singula videt, et omnia et singula regit, ita passim locutum est in Verbo ob causam ut inde homines teneantur in communissima idea, quod omnia sub oculis Domini sint, et omnia sub Ipsius auspicio, in qua idea cum primum tenentur, dein possunt facile instrui; explicationes enim Verbi quoad sensum internum, non sunt nisi quam singularia quae communem ideam elucidant: causa etiam est quod qui in nullo amore sunt, teneantur in timore, et sic vereantur Dominum et ad Ipsum propter liberationem fugiant; inde patet quod nihil noceat quod credatur sensui litterae, tametsi internus aliud docet, modo illud fiat ex simplici corde; sed de his plenius in sequentibus ad vers. 24, n. 2447, ubi dicitur quod ‘Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem’; tantum abest ut angeli quia in sensu interno sunt, cogitent quod Jehovah seu Dominus aliquem perdat, ut solam ejus rei ideam non sustineant, quare cum haec et similia in Verbo ab homine leguntur, rejicitur quasi ad tergum sensus litterae, et abit tandem in illum, quod ipsum malum sit quod perdit hominem, 1 et quod Dominus neminem perdat, ut constare potest ab exemplo, de quo n. 1875.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts et sic damnat illum. This should probably have been deleted for it continues et quod Dominus neminem perdat, minus damnet, quia nihil nisibonum ab Ipso. From minus to Ipso is then deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8164

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

8164. ‘Et dixerunt ad Moschen’: quod significet tentationis summum 1 et desperationem, constat ex illis quae sequuntur, nam illa involvuntur in ‘dixerunt’; quod sequentia verba sint verba tentationis cum haec ad summum venit, et cum desperatio, patet; desperatio dicitur quia haec plerumque est finis seu in fine tentationum spiritualium, n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166. Quia hodie pauci sunt qui 2 tentationes spirituales subeunt, et inde ignotum quomodo cum illis se habet, 3 aliquid de illis ulterius licet dicere: sunt tentationes spirituales 4 et sunt tentationes naturales; tentationes spirituales sunt interni hominis, naturales autem sunt externi; tentationes spirituales quandoque existunt absque tentationibus naturalibus, 5 quandoque cum illis; tentationes naturales sunt cum homo patitur quoad corpus, 6 quoad honores, 6 quoad opes, 7 verbo, quoad vitam naturalem, ut fit in morbis, infortuniis, persecutionibus, punitionibus non ex justo, ac similibus; anxietates quae tunc existunt sunt quae intelliguntur per tentationes naturales; sed hae tentationes prorsus nihil faciunt ad vitam ejus spiritualem, nec dici possunt tentationes sed 8 dolores; existunt enim ex laesione vitae naturalis, quae est amoris sui et mundi; in his 9 doloribus sunt quandoque scelerati, qui 10 eo plus dolent et anguntur, quo plus se et mundum amant, et sic inde vitam habent.

[2] At tentationes spirituales sunt interni hominis, et aggrediuntur ejus vitam spiritualem; anxietates tunc non sunt propter aliquam jacturam vitae naturalis, sed propter jacturam fidei et charitatis, et consequenter salutis; inducuntur hae tentationes saepe per tentationes naturales, nam cum homo in his est, nempe in morbo, dolore, jactura opum aut honoris, 11 et similibus, si tunc 12 cogitatio venit de ope Domini, de Providentia Ipsius, 13 de statu malorum quod glorientur et exultent, cum boni patiuntur, ac 14 varios dolores et varias jacturas subeunt, tunc est tentatio spiritualis conjuncta tentationi 15 naturali; talis fuit ultima tentatio Domini, 16 in Gethsemane, et cum crucem passus est, quae fuit omnium atrocissima. Ex his patet quid tentatio naturalis et quid spiritualis. Datur quoque tertium genus, nempe anxietas melancholica quae ex statu infirmo corporis 17 aut animi ut plurimum causam trahit; illi anxietati potest aliquid 18 tentationis spiritualis inesse, et potest nihil ejus inesse.

Note a piè di pagina:

1. Compare Arcana Coelestia 8158

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. ulterius de illis aliquid dicendum:

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts vel.

7. et in morbis, punitionibus, infortuniis

8. The Manuscript inserts modo.

9. anxietatibus possunt esse omnium pessimi

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts aut in persequutione, .

12. in cogitatione est

13. de eo quod mali glorientur et exultent, et boni patiantur et in dolore sint, et similia plura

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The Manuscript inserts cum.

17. et inde

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.