Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2333

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

2333. ‘Et mane surgatis, et eatis in viam vestram’: quod significet sic confirmationem in bono et vero, constare potest a significatione ‘mane surgere’, tum a significatione ‘ire in viam’. ‘Mane’ in Verbo significat regnum Domini, et quicquid est regni Domini, ita principaliter bonum amoris et charitatis, quod ex Verbo confirmabitur ad vers. 15: ‘via’ autem significat verum, videatur n. 627; inde sequitur quod postquam fuerint: in domo ejus et ibi pernoctaverint, quo significatum quod mansionem in bono charitatis apud eum haberent, ‘mane surgerent et irent in viam suam’, quo significatur ita confirmatum esse in bono et vero.

[2] Ex his, sicut ex reliquis, patet quam remotus est sensus internus a sensu litterae, et inde quam inconspicuus, imprimis in historicis Verbi, et quod non pateat nisi singulae voces secundum constantem earum in Verbo significationem explicentur; quare cum in sensu litterae tenentur ideae, sensus internus non aliter apparet quam obscurum et tenebrosum quid; at, vicissim cum in sensu interno tenentur ideae, apparet similiter sensus litterae obscurus, immo ab angelis sicut nihil, nam angeli non amplius sunt in 1 mundanis et corporeis quales sunt hominis, sed in 1 spiritualibus et caelestibus, in quas mirabiliter mutantur voces sensus litterae, cum ab homine qui legit Verbum, ad sphaeram in qua sunt angeli, hoc est, ad caelum ascendit, et hoc ex correspondentia spiritualium cum mundanis, et 2 caelestium cum corporeis, quae correspondentia constantissima est: sed qualis, nondum detectum, modo nunc in explicatione vocum, nominum et numerorum, quoad sensum internum, in Verbo;

[3] ut sciatur qualis illa correspondentia est, seu quod idem, quomodo ideae mundanae et corporeae transeunt in correspondentes ideas spirituales et caelestes, cum illae elevantur ad caelum, sit pro exemplo ‘mane’, et ‘via’: cum legitur mane, ut hic ‘mane surgere’, tunc angeli non ideam alicujus mane diei capiunt, sed ideam mane in sensu spirituali. ita similem ac apud Samuelem, Petra Israelis, ... ille sicut lux mane cum oritur sol, mane non nubes, 2 Sam. 23:3, 4 3 :

et apud Danielem,

Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane bis mille trecenta, 4 8:14, 16;

ita pro ‘mane’ percipiunt Dominum, aut regnum Ipsius, aut caelestia amoris et charitatis, et quidem illa cum varietate secundum seriem rerum in Verbo quod legitur. Similiter ubi legitur ‘via’, ut hic ‘ire in viam vestram’, non habere possunt aliquam ideam viae, sed spiritualem aut caelestem aliam, nempe similem ac apud Johannem, quod Dominus dixit, Ego sum via et veritas, 14:6;

et quae apud Davidem,

Viam tuas Jehovah notas fac mihi, duc viam meam in veritate, Ps. 25:4, 5:

et apud Esaiam,

Viam intelligentiarum nosse fecit ipsi, 40:14;

ita pro ‘via’ percipiunt verum, et hoc tam in historicis quam propheticis Verbi; historica enim non amplius curant angeli, quia ideis eorum prorsus non adaequata sunt, quare loco eorum talia quae sunt Domini et Ipsius regni percipiunt; quae etiam in pulchro ordine et concinna serie in sensu interno consequuntur; propterea, ut quoque pro angelis sit Verbum, omnia historica ibi sunt repraesentativa, et singula verba significativa talium, quod peculiare habet Verbum prae omni alio scripto.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts ideis.

2. The Manuscript has tum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4799

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4799. Erant spiritus apud me ex alio orbe, de quo alibi, quorum fac erat diversa a faciebus hominum nostri orbis; erat prominens, imprimis circum labra, et praeterea libera; cum illis locutus sum de more illorum vivendi, statu conversationis inter se, dicebant quod inter se imprimis locuti sint per faciei variationes, praecipue per variationes circum labra, et quod affectiones expresserint per illa quae faciei sunt circum oculos, ita ut socii eorum inde plene comprehendere potuerint tam quid cogitarent quam quid vellent; hoc quoque ostendere mihi conabantur per influxum in mea labra, per varias plicationes et sinuationes circumcirca illa; sed 1 variationes non potui recipere quia labra mea ab infantia talibus non initiata fuerant; at usque appercipere potui quid locuti per communicationem cogitationis eorum. Quod autem per labra 2 exprimi possit loquela in communi, constare mihi potest ex multiplicibus muscularium fibrarum seriebus inter se complicatis quae in labris sunt, quae si evolverentur, et sic explicate et libere agerent, potuissent ibi sisti plures variationes, quae ignotae sunt illis apud quos fibrae illae musculares jacent compressae.

[2] Quod talis eorum loquela ibi esset, est inde quia simulare nequeunt, seu aliud cogitare et aliud facie ostendere; in tali enim sincero inter se vivunt ut nihil quicquam abscondant a sociis, quin ilico sciant quid cogitant, quid volunt, tum quales sunt, et quoque quid patraverant, actus enim perpetrati apud illos qui in sincero sunt, insunt conscientiae, inde ab aliis ad primum aspectum possunt discriminari quoad vultus interiores seu animos 3 .

[3] Ostenderunt mihi quod faciem non cogant, sed libere emittant; aliter ac apud illos qui a juventute assuefacti sunt simulare, nempe aliud loqui et agere quam cogitare et velle; horum facies contrahitur ut parata sit ad se variandum prout calliditas suadet; quicquid recondere vult homo, hoc contrahit faciem ejus, quae ex contracto exporrigitur, cum quasi sincerum quid mentito depromitur.

[4] Cum 4 legerem in Verbo Novi Testamenti de Domino, aderant spiritus illi et quoque aderant quidam Christiani, et perceptum quod hi scandala contra Dominum intus in se foverent, et quoque quod tacite illa communicare vellent; illi qui ex alio orbe, mirati quod tales essent, sed dicere illis datum est quod in mundo tales non fuerint ore sed corde, et quod etiam dentur qui Dominum praedicant etiamsi tales, et tunc commovent vulgus ad gemitus et quandoque ad lacrimas ex fictae pietatis zelo, ne hilum communicantes illa quae cordis eorum sunt: ad haec obstupuerunt illi quod tale dissidium interiorum et exteriorum, seu cogitationis et loquelae, dari possit, dicentes quod ii prorsus nesciant de tali dissidio, quodque impossibile illis sit aliud ore loqui et facie ostendere quam secundum cordis affectiones, et quod si aliter, disrumperentur et perirent.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts has.

2. illas

3. The Manuscript inserts et sic doceri ac reformari.

4. This started a new number in the Manuscript but number was then deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.