La Bibbia

 

Leviticus 3

Studio

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4236

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4236. ‘Et dixit Jacob, Castra Dei haec’: quod significet caelum 1 ; quod ‘castra Dei’ significent caelum est quia exercitus significat vera et bona, n. 3448, ac vera et bona sunt a Domino disposita secundum ordinem caelestem; inde dispositio secundum exercitus est ‘castrametatio’, ac ipse ordo caelestis, qui est caelum, sunt ‘castra’; haec castra seu hic ordo talis est ut nullatenus infringi ab inferno possit, tametsi continuus conatus inferno est infringendi illum, inde quoque 2 ordo ille seu caelum dicuntur ‘castra’, ac vera et bona, hoc est, angeli, qui secundum ordinem illum dispositi sunt, vocantur ‘exercitus’; ex hic 3 nunc patet unde ‘castra Dei’ significant caelum; ipse ille ordo est qui 4 repraesentabatur’ per castrametationes filiorum Israelis in deserto, ita ipsum caelum, et ipsa cohabitatio ibi secundum tribus dicebantur castra; Tabernaculum quod in medio, et circum quod castrametabantur, repraesentabat Ipsum Dominum; quod sic castra metarentur filii Israelis, videatur Num. 1:1 ad fin. et 5 33:2-56; quod circum Tabernaculum secundum tribus, nempe versus orientem Jehudas, Jisaschar et Zebulon, versus meridiem Reuben, Shimeon, Gad, versus occidentem Ephraim, Menasheh, Benjamin, versus septentrionem Dan, Asher et Naphtali, ac Levitae in medio juxta Tabernaculum, Num. 2:2 seq. ;

[2] quod per ‘tribus’ significentur omnia bona et vera in complexu, videatur n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; inde est quod Bileamus cum videret Israelem habitantem juxta tribus, et veniret super eum tunc spiritus Dei, ediderit enuntiatum, dicendo, ... Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe, habitacula tua Israel, sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, Num. 24:2, 3, 5, 6; quod per prophetica illa, non populus qui Jacob et qui Israel nominabatur, intellectus sit, patet manifeste, sed quod caelum Domini quod repraesentabatur. Inde etiam alibi in Verbo ordinationes illorum in deserto, seu castrametationes secundum tribus, dictae sunt castra; et per ‘castra’ ibi in sensu interno significatur ordo caelestis, et per ‘castrametationem’ dispositio secundum ordinem illum, nempe secundum ordinem in quo sunt bona et vera in caelo, ut Lev. 4:12; 8:17; 6 13:46; 14:8, 16:26, 28; 24:14, 23; Num. 3, 4:4 seq. , 5:2-4 7 ; 9:17 ad fin. ; 10:1-11, 8 28; 11:31, 32; 12:14, 15; 31:19-24 9 ; Deut. 23:10-15.

[3] Quod ‘castra Dei’ sint caelum, etiam constare potest apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae collegerunt splendorem suum, et Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia multa valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, 2:10, 11:

apud Zachariam,

Castrametabor ad domum Meam de exercitu prae transeunte et prae abeunte, ne transeat super illos exactor, 9:8:

apud Johannem, Gogus et Magogus ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem 10 dilectam 11 ; sed ascendit ignis a Deo, et consumpsit eos, Apoc. 20:9;

‘Gogus et Magogus’ pro illis qui in cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, n. 1151; ‘planities terrae’ pro vero Ecclesiae 12 , quod planities sit verum quod doctrinalis, n. 2450, et quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 556, 662, 1066, 1067, 1850, 2117, 2118, 3355; ‘castra sanctorum’ pro caelo seu regno Domini in terris, quod est 13 Ecclesia.

[4] Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘castra’, et ibi significant mala et falsa, proinde infernum, ut apud Davidem,

Si mali metabuntur contra me castra, non timebit cor meum, Ps. 27:3:

apud eundem,

Deus dispersit ossa castrametantium contra me, pudefecisti, quia Deus rejecit illos, Ps. 53:6 [KJV Ps. 53:5].

Per ‘castra Asshuris, in quibus percussit angelus Jehovae centum et octoginta et quinque millia’, Esai. 37:36, nec aliud intellectum est; pariter per ‘castra Aegyptiorum’, Exod. 14:19, 20.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts, constat a significatione 'castrorum Dei, quod sint caelum

2. etiam

3. quibus

4. repraesentatus fuit

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. urbem

11. delectam, in the First Latin Edition

12. Ecclesia

13. bonis et veris, ex quibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.