La Bibbia

 

Johannes 6

Studio

   

1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :

2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.

5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?

6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.

7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :

9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?

10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.

22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :

23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?

26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, Amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?

29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :

44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

47 Amen, Amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.

48 Ego sum panis vitæ.

49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.

52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?

54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, Amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.

56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;

57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.

61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?

62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?

64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt.

65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.

68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?

69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :

70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9817

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9817. ‘Et tu 1 loqueris ad omnes sapientes corde’: quod significet influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt constat a significatione ‘loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7270, et ex significatione ‘sapientum corde’ quod sint qui in bono amoris, de qua sequitur; quod 2 significetur influxus Domini per Verbum, est quia Dominus apud hominem Ecclesiae per illud imprimis influit; causa est quia Verbum tale est ut omnia et singula ibi correspondeant Divinis spiritualibus et Divinis caelestibus 3 quae in caelis, inde communicatio affectionum et cogitationum hominis cum angelis, usque adeo ut quasi unum sint; inde est quod mundus 4 cum caelo conjunctus sit per Verbum, sed apud illos qui in bono fidei e amoris sunt; ex 5 quibus constare potest quod influxus Domini apud hominem Ecclesiae sit per Verbum, nam Dominus est omne in caelis Divinum enim procedens a Domino, et receptum ab angelis, 6 facit caelum.

[2] Quod ‘sapientes corde’ sint qui in bono amoris sunt, 7 est qui: sapientia praedicatur de vita caeli apud hominem, 8 tum quia per cor significatur bonum amoris; vita caeli apud hominem exprimitur in Verbo per ‘spiritum’ et per ‘cor’; per ‘spiritum’ intelligitur vita parti intellectualis 9 , et per ‘cor’ vita partis voluntariae 10 hominis; ad partem intellectualem pertinet verum, ad partem autem voluntariam pertinet bonum; illud est fidei, hoc autem est amoris, nam intellectus recipi vera quae sunt fidei, et voluntas bona quae sunt amoris; inde patet quod per ‘sapientes corde’ significentur qui in bono amoris a Domino sunt; bonum amoris est bonum caeleste, per quod bonum spirituale et bonum spirituale est quod tegit bonum caeleste, sicut vestes corpus et quia per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, et illud per hoc existit, ideo hic dicitur quod sapientes corde, hoc est, qui in bono amoris 11 a Domino sunt, facerent vestes Aharoni et filiis ejus, ut sequitur. Quod ‘cor’ sit bonum amoris seu bonum caeleste, videatur n. 3635, 3880, 3883-3896, 9050, et quod ideo sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 12 9495.

Note a piè di pagina:

1. loquere

2. The Manuscript inserts per loqui ad illos.

3. in coelo

4. et coelum conjuncta sint

5. his

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et

9. The Manuscript inserts hominis.

10. ejus

11. The Manuscript places this after sunt.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6367

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

6367. ‘Catulus leonis Jehudah’: quod significet innocentiam cum viribus innatis, constat ex significatione ‘leonis’ quod sit bonum amoris et verum inde in sua potentia, de qua sequitur; ita ‘catulus leonis’ est innocentia cum viribus; quod cum viribus innatis, est quia ‘Jehudah’ hic est caeleste amoris, et caeleste amoris est in parte voluntaria, n. 895, 927, 4493, 5113, ita ei vires innatae; nam homo in illa quae sunt voluntariae partis, nascitur; inde illi qui ab Antiquissima Ecclesia quae erat caelestis, nati fuerunt in bonum amoris quoad tantum quantum boni in voluntario eorum fuit; ex eo nunc est quod vires dicantur innatae. Quod ‘catulus leonis’ sit innocentia, est quia ‘leo’ est bonum amoris caelestis, et ‘catulus’ est sicut infans ejus, ita innocentia.

[2] Quod ‘leo’ sit bonum amoris caelestis et inde verum in sua potentia, tum quod in opposito sensu sit malum amoris sui in sua potentia, constat a locis in Verbo ubi leo nominatur; quod sit bonum amoris caelestis, apud Johannem, Ecce vicit leo qui est ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum, et solvat septem sigilla ejus, Apoc. 5:5;

ibi Dominus vocatur ‘Leo’ ex omnipotentia quae est Ipsius Divino Amori et inde Divino Vero: alibi etiam in Verbo Jehovah seu Dominus comparatur leoni, ut apud Hoscheam,

Post Jehovam ibunt, sicut leo rugiet, quia ille rugiet, et cum honore accedent filii a mari, 11:10:

[3] tum apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah ad me, Quemadmodum rugit leo, et juvenis leo super rapina sua, cum occurrit super eum plenitudo pastorum, a quorum voce non consternatur, et a tumultu eorum non affligitur, sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus, 31:4;

ibi omnipotentia Divini Boni comparatus ‘leoni’, et omnipotentia Divini Veri inde comparatur ‘juveni leoni’, nam dicitur quod ‘descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus’; ‘mons’ enim ‘Zionis’ significat Bonum Divini Amoris, et ‘collis ejus’ Divinum Verum inde, n. 795, 796, 1430, 4210.

[4] Propterea etiam ‘quatuor animalibus’ apud Ezechielem et apud Johannem, per quae intelliguntur cherubi, ‘erant facies hominis, leonis, bovis et aquilae’:

apud Ezechielem,

Similitudo facierum quatuor animalium, facies hominis et facies leonis ad dextrum quatuor illis, et facies bovis quatuor illis ad sinistrum, et facies aquilae quatuor illis, 1:10, 10:14:

et apud Johannem, Ante thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, et primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti, Apoc. 4:6, 7;

quod animalia illa fuerint cherubi, dicitur 1 apud Ezechielem x, et quoque patet a descriptione eorum apud Johannem, quod nempe ‘habuerint oculos ante et retro’; per ‘cherubos’ enim significatur praevidentia et providentia Domini, n. 308; quod ‘eis facies leonis’ erat ex omnipotentia Divini Veri ex Divino Bono, quae providentiae; similiter cherubi circum novum templum apud Ezech. 41:19.

[5] Quod caelestes qui in potentia sunt ex bono et inde vero, quae a Domino, intelligantur per ‘leones’, patet apud Davidem,

Non defectus timentibus Jehovam, leones juvenes egebunt et esurient, sed quaerentes Jehovam non egebunt ullo bono, Ps. 34:10, 11 [KJV 9, 10]:

apud eundem,

Leones rugientes ad praedam, et ad quaerendum a Deo cibum, oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant, Ps. 104:21, 22: in prophetico Bileami, Eo tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus? en populus sicut vetus leo surget, et sicut leo juvenis efferet se, non requiescet donec comederit rapinam, Num. 23:23, 24:

[6] et dein, Cum Bileamus vidit Israelem habitantem juxta tribus suas ... dixit; Incurvat se, cubat sicut leo, et sicut leo vetus, quis suscitabit eum? 2 24:2, 9;

est caeleste quod hic describitur, quia est ordo caelestis quem repraesentabant tribus per castrametationes suas, quem in spiritu videbat Bileamus cum ‘vidit Israelem habitantem juxta tribus’, n. 6335; ille ordo est ex Divino Bono per Divinum Verum a Domino; in illo ordine est omnis potentia, quae ibi est ‘leo qui incurvat se, et cubat’:

[7] apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi 3 apud gentes, in medio populorum multorum sicut leo inter bestias silvae, sicut juvenis leo inter greges ovium, qui si transiverit, conculcabit et disperget, et non eripiens; exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui exscindentur, 5:7, 8;

hic ‘leo et juvenis leo’ pro caelesti bono et caelesti vero, quae sunt ‘reliquiae Jacobi’. Pro simili etiam apud Esaiam 21:8 4 , Jer. 25:38, Ezech. 38:13 5 , Zach. 11:3. Tale etiam repraesentabant Leones ad thronum eboris qui Salomoni, duo juxta manus throni, et duodecim super sex gradibus, 1 Reg. 10:18-20; tum, Leones super clausuris decem basium ex aere, 1 Reg. 7:29, 36.

[8] Quod ‘leo’ in opposito sensu significet malum amoris sui in sua potentia, patet ab his locis:

apud Esaiam,

Non erit ibi leo, et rapax ferarum non ascendet in ea, non invenietur ibi; sed ibunt liberi, sic redempti Jehovae revertentur, et venient Zionem cum cantu, 35:9, 10:

apud Jeremiam,

Israel quare factus in praedam contra eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram ejus in vastitatem, Jer. 2:(14, ) 15:

apud eundem,

Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem, 4:7:

apud eundem,

Non cognoverunt viam Jehovae, judicium Dei sui, ... propterea percussit eos leo de silva, et lupus camporum devastabit eos, 5:4, 6:

apud Nahum, Ubi habitaculum leonum, et pascuum leonum juvenum; ubi incessit leo, vetus leo, catulus leonis, nec terrens: leo rapiens satis pro catulis, et strangulans veteribus leaenis suis, implensque praeda cavernas suas, et habitacula sua rapto: Ecce Ego contra te, dictum Jehovae Zebaoth, et accendam fumo currum 6 ejus, leones autem juvenes tuos comedet gladius; atque exscindam e terra praedam tuam, 2:12-14;

ubi de Ninive; in illis locis ‘leo’ pro potentia quae malo amoris sui, cum perdit et vastat: pariter apud Jer. 12:8, 49:19, 50:17, 44, 51:38, Ezech. 19:2-9 7 , 32:2, Joel 1:6, Zeph. 3:3, Ps. 57:5 [KJV 4), 58:7 [KJV 6), 91:13, Apoc. 13:2.

Note a piè di pagina:

1. in cap. 10 Ezech.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. inter

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.