La Bibbia

 

Hoschea 13

Studio

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #5215

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

5215. ‘Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione ‘exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; ‘eurus’ enim et ‘oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, 1 3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde 2 concupiscentiae et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur ‘ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter ‘exuri’.

[2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; 3 at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria 4 et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et 5 est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per ‘exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae 6 sunt ‘aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum.

[3] Quod per ‘eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. 78:26, 27;

quod per ‘carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per ‘avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen,

Num. 11:31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius ‘sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’:

[4] apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, 17:10:

et apud eundem,

Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis 7 virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, ... exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, ... sceptrum ad dominandum, 19:12, 14;

ibi ‘ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum:

apud Esaiam,

Meditatus est de vento suo duro, in die euri, 27:8:

[5] apud Hoscheam,

Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, 13:15;

ibi quoque ‘ventus orientis’ seu ‘eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,

Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, 18:17:

[6] apud Davidem,

Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. 48:8 [KJV Ps. 48:7]:

apud Esaiam,

Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt 8 euro, et divinatores 9 sicut Philistaei, 2:6:

apud Hoscheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, 12:2 [KJV 1];

‘ventus’ hic pro phantasiis, et ‘eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per ‘ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem ‘productae sunt locustae’, et per 10 quem ‘locustae conjectae in mare’, Exod. 10:13, 19;

et quoque per quem divisae sunt aquae maris Suph, Exod. 14:21.

Note a piè di pagina:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts affectiones illorum.

3. sed

4. vel

5. consequenter

6. per aristas graciles significantur

7. (virga) in the Manuscript, Schmidius

8. The Manuscript inserts ab.

9. sunt, in the First Latin Edition

10. But see Arcana Coelestia 7702

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7324

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

7324. ‘Et super stagna 1 illorum’: quod significet in scientifica illis inservientia, constat ex significatione ‘stagnorum’ quod sint scientifica inservientia veris quae doctrinalium, ac in opposito sensu scientifica inservientia falsis doctrinalium. ‘Stagna’ in Verbo, ubi 2 nominantur, in sensu spirituali significant intelligentiam ex cognitionibus boni et veri, nam ‘stagna’ ibi pro aquis congregatis seu lacubus accipiuntur, et aquae congregatae et lacus sunt in complexu cognitiones per quas intelligentia, ut apud Esaiam,

Erumpent 3 e deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, et erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, 35:6, 7:

apud eundem, 2

Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam; desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, 41:18;

ibi ‘ponere desertum in stagnum aquarum’ pro dare cognitiones boni et veri, et inde intelligentiam, ubi prius non 4 fuerunt:

apud eundem,

Vastabo montes et colles, et omnem herbam arefaciam, et ponam fluvios in insulas, et stagna exsiccabo, 42:15;

‘stagna’ pro similibus: pariter apud Davidem,

Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum in siccitatem: ponit desertum in stagnum aquarum, et terram siccitatis in exitus aquarum, Ps. 107:33, 35:

apud eundem,

A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum Ps. 114:7, 8:

[3] 5 apud Esaiam,

Comminuentur et exsiccabuntur flumina Aegypti, ideo lugebunt piscatores, et omnes projicientes in flumen hamum; 6 inde erunt fundamenta ejus contusa; omnes facientes mercedem ex stagnis animae, 19:6, 8, 10; ‘stagna animae’ pro illis quae sunt intelligentiae ex cognitionibus: at quia de Aegypto agitur, sunt ‘stagna animae’ illa quae sunt intelligentiae ex scientificis Ecclesiae, nam ‘Aegyptus’ sunt scientifica 7 illa; scientifica sunt cognitiones, sed in inferiore gradu.

[4] Quod ‘stagna aquarum’ in opposito sensu sint mala ex 8 falsis, et inde insania, patet apud Esaiam,

Exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem, et ponam eam in hereditatem anatariae, et in stagna aquarum, 14:22, 23;

et quia ‘stagna’ in opposito sensu sunt mala ex 8 falsis, et inde insaniae, etiam significant infernum ubi talia regnant, sed tunc stagnum vocatur ‘stagnum ignis’ et ‘stagnum ardens igne et sulfure’, 9 ut Apoc. 19:20, 20:10, 14, 15, 21:8;

‘ignis et sulfur’ pro amore sui et inde cupiditatibus, nam amor sui et ejus cupiditates non aliud sunt quam ignis, non ignis elementaris sed ignis 10 ex igne spirituali, qui ignis, nempe spiritualis, dat homini vivere 11 ; quod amores 12 sint ignes vitales, patet ei qui expendit; hi ignes sunt qui intelliguntur per ignes sacros qui in caelis, et per ignes inferni; elementaris ignis non datur ibi.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript deletes illorum and inserts eorum.

2. memorantur

3. in

4. sunt

5. The Manuscript inserts quod stagna sint cognitiones boni et veri, ex quibus intelligentia, constat.

6. unde

7. quae sunt inferioris gradus quam cognitiones, ita quae inserviunt comparandae sibi intelligentiae

8. falso

9. in

10. spiritualis

11. The Manuscript inserts et qui quoque actualiter est igneus calor.

12. The Manuscript inserts et eorum cupiditates.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.