La Bibbia

 

Exodus 31

Studio

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,

3 et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,

4 ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,

5 marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.

6 Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quæ præcepi tibi,

7 tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,

8 mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9 et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11 oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15 Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16 Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

17 inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Vera Christiana Religio #156

Studia questo passo

  
/ 853  
  

156. VI. QUOD SPIRITUS HOMINIS SIT EJUS MENS, ET QUICQUID EX ILLO PROCEDIT. Per Spiritum hominis in concreto non aliud intelligitur quam Mens ejus, haec enim est quae vivit post mortem, et tunc vocatur spiritus, si bonus, Spiritus angelicus et postea angelus, si malus, Spiritus satanicus, et postea satanas. Mens cujusvis hominis est Internus ejus homo, qui actualiter est homo, et intus in Externo homine, qui facit corpus ejus, quare dum rejicitur corpus, quod fit per mortem, est in plena forma humana. Errant itaque, qui credunt quod Mens hominis modo sit in Capite; ibi solum est in principiis, ex quibus primum exit omne quod homo ex intellectu cogitat et ex voluntate agit; in corpore autem est in principiatis, formatis ad sentiendum et agendum; et quia intus adhaeret corporeis, infert illis sensum et motum, et quoque inspirat perceptionem, sicut corpus cogitet et agat ex se, sed quod hoc sit fallacia, omnis sapiens novit. Nunc quia spiritus hominis ex intellectu cogitat et ex voluntate agit, et corpus non ex se sed ex illo, sequitur quod per spiritum hominis intelligatur ejus intelligentia et amoris affectio, et quicquid ex illis procedit et operatur.

[2] Quod spiritus hominis talia quae mentis sunt, significet, constat ex multis locis in Verbo, quae dum modo adducuntur, a quovis videri potest, quod non aliud sit: 1 ex multis sint haec pauca, Bezaleel est 2 impletus spiritu sapientiae, 3 intelligentiae et scientiae, Exodus 31:3. Nebuchadnezar de Daniele, quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo, Daniel 5:12. 4 Impletus est Jehoschua spiritu sapientiae, Deuteronomius 34:9. Facite vobis cor novum et spiritum novum, Ezechiel 18:31. Beati pauperes spiritu, quia talium est Regnum Coelorum, Matthaeus 5:3. Habito in contrito et humili spiritu, ad vivificandum spiritum humilium, Esaias 57:15. Sacrificia Dei spiritus infractus, Psalmus 51:19. 5 Dabo pallium laudis loco spiritus contracti, Esaias 61:3, praeter alibi; Quod spiritus significet talia quae Mentis perversae et iniquae sunt, constat ex his: Dixit prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum, Ezechiel 13:3. Concipite quisquilias, parite stipulam, quoad spiritum vestrum, ignis comedet vos, Esaias 33:11. Vir qui vagabundus spiritu, et mendacium effutit, Micham 2:11. 6 Generatio, cujus non constans cum Deo spiritus, Psalmus 78:8. Spiritus scortationum, Hoschea 5:4; 4:12. 7 Ut liquescat omne cor, et contrahatur omnis spiritus, Ezechiel 21:12. 8 Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam, Ezechiel 20:32. 9 Modo non in spiritu ejus dolus, Psalmus 32:2. Spiritus Pharaonis turbatus est, Genesis 41:8, similiter Nebuchadnezaris, Daniel 2:3. Ex his et perpluribus aliis locis manifeste constat, quod spiritus significet mentem hominis, et talia quae Mentis sunt.

Note a piè di pagina:

1. Prima editio: sint.
2. Sic Errores Typographici.
3. Prima editio: spiritusapientiae.
4. Prima editio: Daniel 4:5.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:17 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: Micham 2.
7. Prima editio: Sach.
8. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 21:7 apud Biblia Anglica.

9. Prima editio: XII.

  
/ 853  
  

La Bibbia

 

Genesis 41

Studio

   

1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,

2 de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus.

3 Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :

4 devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,

5 rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ :

6 aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,

7 devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,

8 et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.

9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :

10 iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :

11 ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.

12 Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,

13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

14 Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.

15 Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.

16 Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.

17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

18 et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.

19 Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim :

20 quæ, devoratis et consumptis prioribus,

21 nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,

22 vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.

23 Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :

24 quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25 Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

26 Septem boves pulchræ, et Septem spicæ plenæ, Septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.

27 Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et Septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, Septem anni venturæ sunt famis.

28 Qui hoc ordine complebuntur :

29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,

30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,

31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.

32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.

33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :

34 qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,

35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :

38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?

40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.

41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.

42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.

44 Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.

45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

46 (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.

47 Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.

48 Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.

49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.

50 Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.

53 Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,

54 cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.

55 Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

56 Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames.

57 Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.