La Bibbia

 

Exodus 25

Studio

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9505

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9505. Vers. 17-22. Et facies propitiatorium auro puro, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus. Et facies binos cherubos, auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii. Et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus. Et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum; ad propitiatorium erunt facies cheruborum. Et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis testimonium, quod dabo ad te. Et conveniam 1 tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis. ‘Et facies propitiatorium auro puro’ significat auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris: ‘duo cubiti et dimidius longitudo ejus’ significat omne quoad bonum: et cubitus et dimidius latitudo ejus' significat plenum quoad verum: ‘et facies binos cherubos’ significat intromissionem et aditum ad Dominum non nisi quam per bonum amoris: ‘auro solido facies illos’ significat repraesentativum boni illius: ‘a duabus extremitatibus propitiatorii’ significat bonum caeleste et bonum spirituale: et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc significat aditum bono caelesti et aditum bono spirituali: ‘ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus’ significat receptionem omnium quae cultus ex illis bonis: ‘et erunt cherubi expandentes alas suas sursum’ significat elevationem veri fidei: ‘obtegentes alis suis super propitiatorium’ significat spiritualia integentia: ‘et facies eorum viri ad fratrem suum’ significat conjunctionem veri et boni: ‘ad propitiatorium erant facies cheruborum’ significat interiora jugiter spectantia bonum, ita Dominum: ‘et dabis propitiatorium super arcam desuper’ significat sic auditionem et receptionem omnium cultus quae ex bono amoris: ‘et ad arcam dabis testimonium’ significat a Domino in caelo: ‘quod dabo ad te’ significat repraesentativum: ‘et conveniam 1 tibi ibi’ significat auditionem et receptionem: ‘et loquar tecum desuper Propitiatorio’ significat conjunctionem: ‘ab inter binos cherubos’ significat ubi bonum caeleste et bonum spirituale conjuncta sunt: qui super arca testimonii significat cum Domino in caelo: ‘omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis’ significat cultum Ecclesiae repraesentativae.

Note a piè di pagina:

1. te, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.