La Bibbia

 

Deuteronomium 14

Studio

   

1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :

2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

3 Ne comedatis quæ immunda sunt.

4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,

5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.

6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.

7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.

9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :

10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

11 Omnes aves mundas comedite.

12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

14 et omne corvini generis,

15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

16 herodium ac cygnum, et ibin,

17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.

19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

20 Omne quod mundum est, comedite.

21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.

22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,

23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,

25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :

26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :

27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.

28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.

29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

   

Dalle opere di Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #598

Studia questo passo

  
/ 962  
  

598. (Vers. 13.) "Et facit signa magna," significat testificationes quod quae docent vera sint, tametsi sunt falsa. - Per "signa" significantur testificationes quod vera sint, quia olim signa facta sunt, ut testificarentur veritatem; sed postquam signa et miracula cessarunt, usque manet significatio eorum, quae est testificatio veritatis: hic autem per "signa" significantur testificationes a Bestia seu Pseudopropheta quod falsa ejus essent vera, ex causa quia post confirmationes non aliter apparent. Quod testificationes quod verum sit, per signa significentur, constare potest ex sequentibus locis:

In Consummatione saeculi "surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, dabunt Signa magna et Portenta, ac in errorem inducent, si possibile est, etiam electos," (Matthaeus 24:24; Marcus 13:22);

"Terribilia quoque Signa de Caelo erunt; erunt Signa in sole, luna et astris, resonante mari et salo," (Luca 21:11, 25);

Jehovah "irrita reddit Signa mendacium, divinatores insanos reddit, rejiciens sapientes retro, et scientiam illorum stultam facit," (Esaias 44:25);

"Viam gentium ne discite, et a Signis caelorum ne consternemini," (Jeremias 10:2); 1

"Sunt Spiritus daemonum facientes Signa, ad congregandum eos in bellum diei illius magni," (Apocalypsis 16:14);

"Comprehensa est Bestia et cum ea Pseudopropheta, qui fecit Signa coram illa, et seduxit," (Apocalypsis 19:20).

Quod "signa" fuerint testificationes quod veritas sit, patet adhuc ab his:

Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam facis Signum, ut credamus Tibi; quid 2 operaris," (Johannes 6:30-33);

Judaei, Scribae et Pharisaei quaerebant Signum a Domino, ut scirent quod Christus esset, (Matthaeus 12:38-40; 16:1-4; Marcus 8:11-12; Luca 11:16, 29-30; Johannes 2:16, 18-19);

Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam Signum Adventus Tui et Consummationis saeculi," (Matthaeus 24:3; Marcus 13:4); 3

"Si non crediderint tibi, nec audiverint vocem Signi primi, credent tamen voci Signi posterioris," (Exodus 4:8-9); 4

"vox signi" est testificatio.

"Posuerunt inter eos verba Signorum Suorum," (Psalm. 105:27);

Dixit ad Achasum, "Pete tibi Signum a Jehovah," (Esaias 7:11, 14);

"Hoc tibi Signum a Jehovah, ecce retraham umbram graduum, quae descendit in gradibus Achasi pro sole," (Esaias 38:7-8);

"Dixit Hischias, Quodnam Signum quod ascensurus sim in domum Jehovae," (Esaias 38:22); 5

"Hoc vobis Signum quod visitaturus Ego super vos in loco hoc, ut sciatis quod consistant verba Mea," (Jeremias 44:29-30);

Jehovah "fac mecum Signum in bonum, ut videant osores mei et pudefiant," (Psalm. 86:17);

"Nuntient vobis quae contingent, ut ponamus cor nostrum, indicate Signum in futurum, ut sciamus quod dii vos," (Esaias 41:22-23);

"Rugierunt hostes in festi tui medio, posuerunt Signa sua Signa," (Psalm. 74:3-4, 9).

(Praeter alibi, ut Esaias 45:11, 13; Jeremias 32:20-21; 6 Ezechiel 4:3; Psalm. 65:7-9 (B.A. 6-8); 7 Psalm. 78:42-43; Exodus 7:3; 8 Numeri 14:17, 22; Deuteronomius 4:34; 13:2-4 (B.A. 1-3); Judicum 6:17, 21; 1 Samuelis 2:34; 9 14:10; Marcus 16:17-18; 20; 10 Luca 2:11-12, 16).

Similia significantur per "Signa foederis"

(Genesis 9:13; 17:11; Ezechiel 20:12, 20).

Ex his clare videri potest quod per "signa magna," quae facit haec Bestia Draconis, non intelligantur signa, sed testificationes ab illis, quod quae docent vera sint: unusquisque enim haereticus, qui se confirmavit in falsis, post confirmationem contestatur quod falsa ejus sint vera; non enim tunc videt vera amplius, quoniam confirmatio falsi est negatio veri, et verum negatum amittit lucem suam et quantum falsa ex confirmationis luce, quae est lux fatua, nitent, tantum lux veri fit caligo, videatur supra (566).

Note a piè di pagina:

1. 2 pro "2, 3"

2. quid pro "quod"

3. Marc. pro "Matth."

4. iv. pro "xiv."

5. 22 pro "12"

6. xxxii. pro "xxxi."

7. 7-9 pro "7, 8"

8. vii. pro "vi."

9. 34 pro "14"

10. 20 pro "30"

  
/ 962