6064. ‘Pater meus et fratres mei’: quod significet bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est ‘pater’, quod sit bonum spirituale in naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et a repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; influxus et perceptio, de quibus mox supra n. 6063, sunt de illis, nempe de bono spirituali et de veris Ecclesiae in naturali.