Des oeuvres de Swedenborg

 

Dicta Probantia #2

  
/ 101  
  

2. APOSTOLI MIRACULA. SECTIO 1.2

De illis qui se transformant in Apostolos, sicut Satanas in angelum lucis, 2 Cor. 11:13, 14, 16.

Tormenta et mala, quae Paulus passus, enumerantur, 2 Cor. 11:24 ad 27, 32, 33.

Quod Paulus fuerit in Coelo Tertio, et audiverit ineffabilia, 2 Cor. 12:2, 3, 4.

Quod angelus satanae Col.phis Paulum exceperit: 2 Cor. 12:7, 8, 9.

Adventus Domini secundum operationem satanae in signis et miraculis mendacii. 2 Thess. 2:9.

Surgent falsi Christi, et dabunt signa et prodigia, Matth. 24:24, 25, Marc. 13:22.

Quod per principem daemoniorum, Beelzebulem, ejiciat daemonia, Marc. 3:22, Luc. 11:15, 17, 19.

Quod miracula non audituri sint, seu [si] exsuscitatur mortuus, Abraham ad divitem in inferno, Luc. 16:29 ad 31.

Quod adventus Domini in signis et miraculis mendacii, 2 Thess. 2:1 ad 11.

  
/ 101  
  

Le texte de la Bible

 

Psalmi 98

Étudier

   

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.

2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.

3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.

5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus ; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;

7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.

8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.