8782. ‘Propterea ut audiat populus in loquendo Me tecum’: quod significet ut capiant Divina illi qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione ‘audire’ quod sit appercipere, de qua n. 5017, ita capere, ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius, et ex significatione ‘in loquendo Me’ quod sint Divina Vera, vox enim Jehovae est Divinum Verum, n. 219, 220, 3563, 6971, ita quoque loquela.