Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3897

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

3897. GENESEOS 1

CAPUT TRIGESIMUM

Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur 2 , nunc sequuntur quae a versu 23-28, nempe, Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile, etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.

Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam aquilae.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript and the First Latin Edition insert Libri.

2. The Manuscript has sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9063

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Notes de bas de page:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4667

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

4667. ‘Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan’: quod significet Divinum Naturale Domini quod concordans sub Divino Bono Rationali, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod in supremo sensu sit Divinum Naturale Domini, de qua n. 3305, 3509, 3525, 3544, 3576, 2599, 3775, 4009, 4234, 4286, 4538, 4570; ex repraesentatione ‘Jishaki’ qui hic est pater, quod sit Divinum Rationale Domini quoad bonum, de qua n. 1893, 2066, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex significatione ‘terrae Canaanis’ quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 3038, 3705; inde nunc est quod ‘habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui in terra Canaan’ sit Divinum Naturale Domini vivens simul seu concordans sub Divino Bono Rationali, in Divino Humano. Actum est prius ad cap. xxxv vers. 22-26 de Naturali Domini quod in illo nunc omnia Divina essent, videatur n.

4602-4610; et ad ejusdem capitis versus sequentes 27-29 de conjunctione Divini Naturalis Domini cum Divino Rationali Ipsius, videatur n. 4611-4619; hic nunc est clausula, quod nempe Divinum Naturale concordem vitam ageret sub Divino Bono Rationali.

[2] Sub Divino Bono Rationali dicitur quia Naturale sub illo vivit, est enim Rationale superius seu interius, aut secundum formulam sollemnem loquendo, est prius; Naturale autem inferius seu exterius, proinde posterius, ita hoc subordinatum illi; immo cum concordant, est Naturale non aliud quam commune Rationalis; quicquid enim habet Naturale, tunc non est ejus sed est Rationalis; differentia solum est qualis est inter particularia et eorum commune, seu qualis inter singularia et eorum formam in qua singularia apparent ut unum 1 ; notum est eruditis quod finis sit omne in causa, et quod causa sit omne in effectu, sic ut causa sit formatus finis, et effectus sit formata causa, et inde 2 quod effectus prorsus pereat si auferas causam, et causa prorsus pereat si auferas finem, et insuper quod causa sit 3 sub fine, et effectus sub causa; similiter se habet cum Naturali et Rationali.

Notes de bas de page:

1. apparet ut unam, in the First Latin Edition

2. sic

3. interea est causa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.