Le texte de la Bible

 

Jeremias 20

Étudier

   

1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.

2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.

3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.

4 Quia hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.

5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.

6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.

7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.

8 Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.

9 Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

11 Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.

12 Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.

13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.

14 Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !

15 Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio lætificavit eum !

16 Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano :

17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus æternus !

18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et sonsumerentur in confusione dies mei ?

   

Le texte de la Bible

 

Jeremias 39

Étudier

   

1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :

3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis et Domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan, magistro militum, dicens :

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.