Le texte de la Bible

 

Genesis 49

Étudier

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6914

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

6914. ‘Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum’: quod significet timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas, constat a significatione ‘dare gratiam’ quod sit timorem propter plagas, de qua sequitur; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quod ‘dare gratiam in oculis Aegyptiorum’ significet timorem propter plagas illis qui in falsis, constat ex intellectu rerum in sensu interno; agitur enim de illis qui in falsis, qui per ‘Aegyptios’ significantur, quod illis auferenda sint vera et bona, et transferenda ad illos qui ab Ecclesia spirituali; et quia de illis qui in falsis agitur, per ‘gratiam’ non significatur gratia, nam illis qui in falsis et malis sunt, nusquam gratia est pro aliquo, sed si benefaciunt, aut si non malefaciunt, est ex timore propter plagas, inde gratia illorum; 1 haec gratia est quae in sensu interno hic intelligitur; sensus internus exponit res quales sunt, non quales sistuntur in littera, et applicat singula ad subjectum; quod ita sit patet etiam a sequentibus de Aegyptiis, quod non dimiserint filios Israelis ex aliqua gratia, sed ex timore propter ulteriores plagas, Exod. 11:1, 12:33.

[2] Quia in his binis versibus agitur de depraedatione Aegyptiorum, per ‘quod mulieres Israelis mutuo peterent a mulieribus Aegyptiis argentum, aurum, et vestes’, et quomodo hoc se habet, nequaquam sciri potest nisi ex revelatione de illis quae fiunt in altera vita, sensus enim internus 2 involvit talia quae 3 fiunt apud angelos et spiritus, idcirco dicendum: 4 quod locus caeli inferior 5 ante Adventum Domini a malis geniis et spiritibus occupatus fuerit, et quod inde postea expulsi, et regio illa data sit illis qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 6858; quamdiu mali genii et spiritus ibi erant, sub intuitu continuo angelorum 6 superioris caeli 7 fuerunt; inde arcebantur a malis aperte faciendis; hodie etiam quidam qui dolosiores aliis sunt, quia per 8 simulationem innocentiae et charitatis fallunt, sub intuitu caelestium sunt, et tamdiu detinentur a nefandis suis dolis; sunt illi directe supra caput, et angeli caelestes sub quorum intuitu sunt, adhuc superius; ex quibus scire datum est qualis status malorum geniorum et spirituum fuit qui ante Adventum Domini occuparunt inferiorem regionem caeli, quod nempe tunc a malis aperte faciendis ab angelis superioris caeli detenti fuerint.

[3] Quomodo autem a malis aperte faciendis detenti fuerint, etiam scire datum est: tenebantur in vinculis externis, nempe in timore jacturae honoris et famae, in timore deprivationis possessionum in regione illa caeli ac detrusionis in infernum; et tunc adjungebantur illis 9 spiritus boni simplices; sicut 10 fit hominibus 11 in mundo; 12 hi tametsi interius 13 sunt diaboli, usque tamen per externa illa vincula tenentur in simulatione honesti ac justi, et ad benefaciendum; utque ita teneantur, adjunguntur illis spiritus qui in simplici bono sunt; ita se habuit cum malis qui in regione inferiore caeli ante Adventum Domini fuerunt; et tunc quoque potuerunt adigi ad verum dicendum et bonum faciendum per proprios amores; non aliter ac sacerdotes mali, immo etiam pessimi, qui intus diaboli sunt, qui 14 doctrinalia suae Ecclesiae cum 15 tali ardore et simulato zelo praedicare possunt ut corda auditorum ad pietatem moveant 16 ; sunt 17 tamen tunc in 18 amore sui et mundi, nam cogitatio de honore et de lucro universaliter apud illos regnat, 19 ex illo igne ad ita praedicandum excitantur; sunt mali spiritus apud illos qui in simili amore et inde in simili cogitatione sunt, qui ducunt, 20 quibus adjuncti sunt 21 simplices boni spiritus; ex his constare potest qualis status caeli ante Adventum Domini fuit.

[4] Post autem Adventum Ipsius 22 caeli et inferni status prorsus mutati sunt; tunc enim mali genii et spiritus qui regionem caeli inferiorem occuparunt dejecti sunt, et loco illorum illi qui ab Ecclesia spirituali illuc elevati; mali qui dejecti sunt tunc deprivati 23 sunt externis vinculis quae, ut supra dictum, fuerunt timores jacturae honoris et famae, ac amissionis possessionum in regione illa; ac ita relicti sunt suis interioribus, quae non nisi quam diabolica et infernalia erant, et sic in inferna ablegati. Deprivatio a vinculis externis fit in altera vita per ablationem spirituum bonorum qui illis adjuncti sunt; cum hi 24 ablati sunt, non magis 25 possunt in aliqua simulatione boni, justi, et honesti esse, sed sunt quales in mundo fuerunt intus, hoc est, quales fuerunt cogitatione et voluntate, quas coram aliis ibi absconderunt; et tunc nihil aliud cupiunt quam malefacere. Simplices hi boni spiritus qui illis ablati sunt dati seu adjuncti sunt illis qui ab Ecclesia spirituali, quibus regio illa caeli in possessionem data est; inde est quod hi locupletari sint veris et bonis quae prius 26 habuerunt mali genii et spiritus; nam locupletari veris et bonis in altera vita fit per adjunctionem spirituum qui in vero et bono sunt, nam per illos fit communicatio.

[5] Haec sunt quae significantur per quod ‘filii Israelis ab Aegypto non ituri vacui, 27 sed quod mulier a vicina sua et ab hospita domus suae peteret vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et sic depraedarentur 28 Aegyptios’. Quisque videre potest quod nisi talia repraesentata fuissent, nusquam a Divino mandatum fuisset ut tali astu uterentur contra Aegyptios; omne enim tale longissime abest a Divino; sed quia populus ille prorsus repraesentativus esset, id, quia ita fieret cum malis in altera vita, permissum fuit a Divino ut ita facerent; sciendum est quod perplura quae mandata sunt a Jehovah seu Domino, in sensu interno non significent quod mandata sint, sed 29 quod permissa 30 .

Notes de bas de page:

1. The Manuscript inserts quae non est gratia ex libero, sed ex coacto, .

2. The Manuscript inserts Verbi.

3. existunt

4. The Manuscript inserts cum depraedatione Aegyptiorum ita se habet, .

5. The Manuscript places this after spiritibus.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. erant

8. innocentiam et charitatem

9. simplices boni spiritus

10. solet fieri

11. The Manuscript inserts cum vivunt.

12. ii

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. vera doctrinae

15. The Manuscript inserts affectione.

16. The Manuscript inserts praedicare possunt.

17. enim

18. cogitatione honoris sui et lucri, quae

19. et ab

20. sed

21. The Manuscript inserts illis, ut supra dictum, .

22. status et coeli et inferni

23. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

24. auferuntur, tunc

25. possent

26. affuerunt malis geniis et spiritibus

27. The Manuscript deletes sed and inserts et.

28. illos

29. The Manuscript inserts modo.

30. The Manuscript inserts fuerint.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.