Le texte de la Bible

 

Daniel 8

Étudier

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6788

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

6788. ‘Et dixit ad filias suas’: quod significet cogitationem de sanctis Ecclesiae, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit cogitatio, de qua n. 3395; et ex significatione ‘filiarum’ quod sint sancta Ecclesiae, de qua supra n. 6775; sancta 1 quae hic significantur per ‘filias’ sunt vera; haec in Verbo vocantur sancta ex causa quia vera quae apud hominem fiunt fidei, sunt ex bono; et 2 quia quod procedit ex Divino Humano Domini 3 est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ex Domino; nam non ipse Spiritus procedit, sed sanctum quod spiritus loquitur; quod quisque 4 intelligere potest qui expendit; quod 5 Sanctus Spiritus', qui vocatur etiam Paracletus, sit Divinum Verum 6 procedens 7 ex Divino Humano Domini, et quod sanctum dicatur de Divino Vero, constat ex Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum: Paracletus, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et 8 commonefaciet vos de omnibus quae dixi vobis, 14:16, 17, 26:

apud eundem,

Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, 15:26:

et apud eundem,

Quando venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non enim loquetur a Seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet et annuntiabit vobis; omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis, 16:13-15;

si haec loca conferantur cum aliis pluribus, intelligi potest quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit a 9 Divino Humano Domini, dicit enim Dominus, ‘Quem Pater missurus in nomine Meo’; tum ‘quem Ego missurus sum vobis a Patre’; ut et ‘Ille ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus 10 sit, et annuntiaturus vobis’; 11 12 patet quoque quod sanctum praedicetur de vero, nam Paracletus vocatur Spiritus veritatis.

Notes de bas de page:

1. The Manuscript inserts Ecclesiae.

2. procedunt

3. ita

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. a Domino

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. Domino, quod etiam intelligi potest, quod sanctum illud procedat a Domino, nam explicatur quid intelligitur per quod Pater missurus Illum, quod sit ex Domino, Dominus enim dicit

10. est

11. The Manuscript inserts tum.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.