Le texte de la Bible

 

Daniel 2

Étudier

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #48

Étudier ce passage

  
/ 65  
  

48. (ii.) Quia vita hominis est varia secundum status ejus, quod ideo per "spiritum" intelligatur varia affectio vitae apud hominem. Ut

(1.) Vita Sapientiae:

Bezaleel impletus spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exodus 31:3).

"Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quemcunque implevi spiritu sapientiae" (Exodus 28:3).

"Impletus est Joschua... spiritu sapientiae" (Deuteronomius 34:9).

Nebuchadnezar de Daniele, quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo" (Danielem 4:5 (B.A. 8); (5:12)).

"Scient errantes spiritu intelligentiam" (Esaiam 29:24).

[2] (2.) Vitae Excitatio:

"Excitavit Jehovah spiritum regum Mediae" (Jeremiam 51:11).

"Excitavit Jehovah spiritum Serubabelis,... et spiritum omnium reliquiarum populi" (Haggaeus 1:14).

Do in regem Aschuris "spiritum, ut audiat famam, et revertatur in terram suam" (Esaiam 37:7).

Aggravavit Jehovah spiritum Sichonis regis (Deuteronomius 2:30).

"Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam" (20:32).

[3] (3.) Vitae Libertas:

Quatuor animalia, quae erant cherubi, visa Prophetae, "quorsum erat spiritus ad eundum, ibant" (1:12, 20).

[4] (4.) Vita in Timore, Dolore et Ira:

"Ut liquescat omne cor, et remittantur omnes manus, et contrahatur omnis spiritus" (Ezechielem 21:12 [NCBSP: 7]).

"Defecit super me spiritus meus; in medio mei obstupescit cor meum" (Psalmus 142:4 (B.A. 3); Psalmus 143:4 1 ).

"Consumptus est spiritus meus" (Psalmus 143:7).

"Indoluit spiritus meus, quod me Danielem attinet" (Danielem 7:15).

Spiritus Pharaonis turbatus est (Genesis 41:8).

Nebuchadnezar dixit, Turbatus est spiritus meus" (Danielem 2:3).

"Ivi tristis in excandescentia spiritus mei" (Ezechielem 3:14).

[5] (5.) Vita variarum affectionum malarum:

"Modo non in spiritu ejus dolus" (Psalmus 32:2).

"Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum" (Esaiam 19:14).

Dixit prophetis stultis, "qui abeunt post spiritum suum" (Ezechielem 13:3).

"Stultus propheta, insanus vir spiritus" (Hoscheam 9:7).

"Observate vos per spiritum vestrum, nec agite perfide" (Malachiam 2:16).

"Spiritus scortationum seduxit" (Hoscheam 4:12 2 ).

"Spiritus scortationum in medio illorum" (Hoscheam 5:4).

"Cum transivit super illum spiritus zelotypiae" (Numeri 5:14).

"Vir qui vagabundus spiritu: et mendacium effutit" (Micham 2:11).

"Generatio,... cujus non constans cum Deo spiritus" (Psalmus 78:8).

Effusus super illos spiritus somnolentiae (Esaiam 29:10).

"Concipite quisquilias, parite stipulam; quod ad spiritum vestrum, ignis comedet vos" (Esaiam 33:11).

[6] (6.) Vita Infernalis:

"Spiritum immundum transire faciam e terra" (Sachariam 13:2).

"Quando... spiritus immundus exit ab homine, perambulat loca arentia;... et postea adjungit sibi septem... spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi" (Matthaeum 12:43-45).

Babylon "facta est... custodia spiritus immundi" (Apocalypsis 18:2).

[7] (7.) Praeter ipsos Spiritus Infernales, a quibus homines vexati sunt

(Matthaeum 8:16; 10:1; Marcum 1:23-27 3 ; 9:17-29; Lucam 4:33, 36; 6:17-18; 7:21; 8:2, 29; 9:39, 42, 55; Lucam 10:24-26 [NCBSP: 11:24-26]; 13:11; Apocalypsis 13:15; 16:13-14).

Notes de bas de page:

1. cxliii. pro "cxlvii."

2. Hosch. pro "Sach."

3. 27 pro "29"

  
/ 65  
  

Le texte de la Bible

 

Lucas 7

Étudier

   

1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit : Recte judicasti.

44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.