Le texte de la Bible

 

Daniel 2

Étudier

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9407

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

9407. ‘Sicut opus [lapidis] sapphiri’: quod significet ibi translucidum a veris internis, et omnia a Domino, constat ex significatione ‘operis sapphiri’ quod sit quale sensus litteralis Verbi, cum in eo appercipitur sensus internus, ita cum Divinum Verum procedens a Domino, quale est in caelo, translucet; Verbum enim est Divinum Verum procedens a Domino, quod in sua origine est Divinum, et in progressu per caelos in intimo caelo est caeleste, in secundo seu medio est spirituale, in primo seu ultimo est spirituale naturale, 1 et in mundo est naturale et mundanum, tale est in sensu litterae qui pro homine; inde patet quod hic sensus, 2 qui est ultimus in ordine, contineat in se sensum spiritualem et caelestem, ac intime ipsum Divinum; et quatenus hi sensus in ultimo seu litterali continentur, et apparent illis qui spiritualiter capiunt Verbum, ideo repraesentatur ille per ‘opus sapphiri’, quod transmittit radios lucis caelestis 3 seu translucet.

[2] Ut aliqua idea de translucentia illa sistatur, sit loquela humana pro exemplo: illa in prima sua origine est finis quem homo manifestare per loquelam vult; hic finis est amor ejus, nam quod homo amat, hoc pro fine habet; ex illo fluit cogitatio hominis, et tandem loquela; quod ita sit, quisque qui 4 bene reflectit scire et appercipere potest; quod finis sit primum loquelae, constat ex communi regula quod omni intelligentiae insit finis, et quod absque fine non sit intelligentia; et quod cogitatio sit alterum loquelae ex primo illo fluens, 5 nam loqui absque cogitatione et cogitare absque fine, nemo potest; 6 quod inde sequatur loquela vocum, et quod haec sit ultimum, quod proprie loquela vocatur, notum est; quia ita est, homo qui attendit ad loquelam alterius non attendit ad voces seu verba loquelae sed ad sensum ex illis qui est cogitationis ejus qui loquitur; et qui sapiens est attendit ad finem propter quem ita ex cogitatione locutus est, hoc est, quid intendit et quid amat; haec tria sistuntur in loquela hominis, quibus loquela vocum inservit pro ultimo plano.

[3] Ex hac comparatione idea 7 potest haberi de Verbo in littera, hoc enim non aliter attenditur et appercipitur in caelo quam solet cogitatio hominis quae sistitur per loquelam vocum, et in intimo caelo, quam solet intentio seu finis; 8 , 9 ast differentia est quod sensu' litterae Verbi cum legitur ab homine, non audiatur nec appercipiatur in caelo, sed modo sensus internus, quoniam in caelo percipitur modo spirituale et caeleste Verbi, non autem naturale ejus; transit sic unus sensus in alterum, 10 quia correspondent, et Verbum per mera Correspondentia scriptum est; inde patet quid intelligitur cum de Verbo, per translucidum, quod significatur per ‘opus sapphiri’.

[4] Sed qui non intellectualiter potest cogitare, hoc est, abstracte a materialibus, haec non capere potest, ne quidem quod dari possit alius sensus in Verbo quam qui exstat in littera; si ei dicitur quod insit sensus spiritualis qui est veri, et in hoc sensus caelestis qui est boni, et quod hi sensus transluceant e sensu litterali, stupescet primum, ac postea rejiciet sicut 11 nullum, et tandem subsannabit; quod tales sint hodie in 12 orbe Christiano', imprimis eruditi mundi, per vivam experientiam ostensum est; tum quod sapientiores aliis 13 se' venditent, qui contra illud verum ratiocinantur, quam qui affirmant illud; cum tamen eruditio 14 in primaevis temporibus, quae aurea et argentea vocata sunt, fuerat ita loqui et ita scribere ut non attenderetur ad sensum litterae aliter quam ut 15 ex illo transluceret 16 sapientia recondita, ut constare potest manifeste ex libris vetustissimis, etiam apud gentiles, et quoque a reliquiis in eorum linguis; scientia enim eorum praecipua 17 fuit scientia correspondentiarum et scientia repraesentationum, quae scientiae hodie inter res deperditas sunt.

[5] Quod sub pedibus Domini apparuerit sicut opus sapphiri, et hoc significet translucentiam Verbi in sensu litterae, est quia ‘lapis’ in genere significat verum, et ‘lapis pretiosus’ verum translucens a Divino Domini; quod ‘lapis’ in genere significet verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8609, 8940-8942, et quod ‘lapis pretiosus’ verum translucens a Divino Domini; hoc significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thumim vocatum est, n. 3862, 6335, 6640;

[6] similiter apud Ezechielem,

Plenus sapientia et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas, 18 tarshish, shoham, et jaspis, sapphirus, 19 chrysoprasus, smaragdus, et aurum; opus tympanorum tuorum et fistularum tuarum in te, in die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis in die quo creatus es, 28:12, 13, 15; ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni interiores, n. 1201; intelligentia et sapientia ejus qualis fuerat in ejus infantia seu primo aevo, describitur per lapides illos pretiosos; ‘dies quo creatus’ significat statum primum cum regenerati, ‘creatio’ enim in Verbo est regeneratio seu nova hominis creatio, n. 16, 88:

[7] similia per ‘lapides pretiosos’ significantur apud Johannem,

Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso exornata: 20 fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolitus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus, [Apoc. ] 21:19, 20;

agitur ibi de sancta Hierosolyma descendente e caelo, per quam intelligitur nova Ecclesia apud gentes, postquam 21 hodierna quae in orbe nostro Europaeo, vastata est; ‘lapides pretiosi qui fundamenta’ sunt vera Divina in ultimo ordinis translucentia.

[8] Verum Divinum in ultimo ordinis translucens, quod est Verbum in littera, imprimis significatur per ‘sapphirum’, ut apud Esaiam,

Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce 22 dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta 23 tua ponam in sapphiris, 54:11;

ibi quoque agitur de Ecclesia quae successura priori, quae intelligitur per ‘desolatam cui multi filii prae-maritatae’, vers. 1; ‘disponere lapides’ pro vera Ecclesiae, ‘fundamenta in sapphiris’ pro vera in ultimis translucentia:

[9] simile per ‘sapphirum’ significatur apud Jeremiam,

Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni 4:7;

‘Naziraei’ in sensu repraesentativo significabant Dominum quoad Divinum Naturale, n. 3301, 6437, inde quoque Divinum Verum procedens ab Ipso in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae; ‘crines’ enim, qui hic intelliguntur per ‘Naziraeos’, et dicuntur ‘albi prae nive et candidi prae lacte’, significant verum in ultimis, n. 3301, 5247, 5570, ‘albedo et candor’ 24 praedicantur de vero, n. 3301, 5319, ‘ossa quae rubuerunt’ sunt vera scientifica, quae ultima, ac reliquis: inserviunt pro servis, n. 6592, 8005, ‘rubor’ praedicatur de bono amoris quod in veris, n. 3300; inde patet quod ‘sapphirus’ sit verum in ultimis a veris internis translucens:

[10] apud Ezechielem,

Super expansum quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis super illo sedentis, 1:26, 10:1;

‘cherubi’ sunt custodia et providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus nisi per bonum, n. 9277 fin. , ‘thronus super quo aspectus hominis’ est Divinum Verum a 25 Divino Bono Domini, n. 5313, 6397, 9039; inde patet quod ‘lapis sapphirus’ sit verum translucens a veris internis, nempe ‘lapis’ verum et ‘sapphirus’ translucentia.

[11] 26 Quod omnia Verbi transluceant a Domino, est quia Divinum Verum quod a Domino, est unicum ex quo omnia; quod enim 27 est primum, hoc in sequentibus et derivatis est unicum, quoniam ex illo sunt et existunt; et Divinum Verum est Dominus; quapropter etiam in Verbi sensu supremo agitur de solo Domino, de Ipsius amore, providentia, regno in caelis et in terris, imprimis de Ipsius Humani glorificatione.

[12] 28 Quod Divinum Verum sit Ipse Dominus, 29 patet ex eo quod quicquid procedit ab aliquo est ipse, sicut quod procedit ab homine dum loquitur aut agit, 30 est ex ejus voluntario et intellectuali; ac voluntarium et intellectuale facit vitam hominis, ita ipsum hominem; homo enim non est homo ex forma faciei et corporis sed ex intellectu veri et voluntate boni; inde constare potest quod id quod procedit a Domino sit Dominus; quod id sit Divinum Verum, in praecedentibus saepius ostensum est.

[13] Sed qui non scit arcana caeli, credere potest quod cum Divino Vero quod procedit a Domino, 31 non aliter se habeat quam sicut cum loquela quae procedit ab homine; ast non est loquela, sed Divinum implens caelos, sicut est lux et calor e sole implens mundum; hoc illustrari potest per sphaeras quae procedunt ab angelis in caelo, de quibus n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 1695, 2401, 4464, 5179, 6206 fin. , 6598-6613, 32 7454, 8063, 8630, 8794, 8797, quae quod sint sphaerae veri fidei et boni amoris a Domino, in locis illis ostensum videatur; sphaera autem Divina quae procedit a Domino, quae vocatur Divinum Verum, est universalis, ac, ut dictum, implet universum caelum, ac facit omne vitae ibi; apparet ibi coram oculis sicut lux, quae non modo illuminat visum sed etiam mentes; eadem etiam est, quae apud hominem facit intellectum; hoc intelligitur apud Johannem,

In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, et mundus per Ipsum factus est, 1:4, 9, 10;

agitur ibi de Divino Vero, quod ibi vocatur Verbum, et quod Divinum Verum seu Verbum sit Ipse Dominus.

[14] Illa lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ab antiquis descripta est per circulos radiosos coloris aurei circum caput et corpus Dei repraesentati ut homo, nam antiqui non aliter perceperant Deum quam sub humana forma.

[15] Cum homo in bono est et ex bono in veris, tunc 33 elevatur ille in Divinam illam lucem, et secundum quantum et quale boni in interiorem; inde 34 illi illustratio communis in qua a Domino videt innumerabilia vera quae percipit ex bono; et tunc a Domino ducitur ad appercipienda et imbuenda illa quae 35 ei conveniunt, et hoc quoad singularissima ordine, sicut 36 ejus vitae aeternae conducit; quoad singularissima dicitur 37 quoniam universalis providentia Domini est universalis quia in singularissimis, 38 nam singularia simul vocantur universale, n. 1919 fin. , 6159, 6338, 6482, 6483, 8864, 8865.

Notes de bas de page:

1. at

2. quia

3. The Manuscript deletes seu, and inserts et.

4. bene reflectit altered to potest reflectere

5. The Manuscript inserts notum est omnibus, .

6. The Manuscript inserts et.

7. possit capi cum

8. The following sentence to be found in the margin of the Manuscript is marked for insertion after sapphiri in line 7.

9. sed usque

10. quoniam

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript places this before sapientiores.

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. The Manuscript inserts qui.

16. The Manuscript inserts in.

17. The Manuscript inserts tunc.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. fundamenta, in the First Latin Edition.

21. The Manuscript inserts haec.

22. disponens

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. praedicatur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. Domino

26. The first half of subsection 11 (i. e. as far as et existunt) appears in the Manuscript after subsection 14. An incompleted sentence at the end of the wholein the Manuscript may be compared with the second half of subsection 11. The incompleted sentence is... in supremo sensu agit de solo Domino, ac de Ipsius Humani glorificatione, de Ipsius Amore, Providentia, ac Regno in coelis et in terris

27. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

28. quod Divinum Verum sit altered to praeterea Divinum Verum est

29. nam quod

30. quia procedit

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

35. ipsi

36. vitae ejus in aeterna

37. quia

38. nam singularissima simul etiam vocantur universale, quod absque illis non datur, videatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2069

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

2069. ‘Reges populorum ex illa erunt’: quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt ‘reges populorum’, constat ex significatione ‘regum’ quod 1 sint in genere' omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione ‘populorum’ quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam ‘reges’ praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde.

[2] Hic quia agitur de Sarah, quod ‘ex illa reges populorum erunt’, et per ‘Sarah’ significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per ‘reges populorum’ significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur ‘reges’, tum etiam ‘filii regis’, ut supra n. 2015 ostensum.

[3] Quisque 2 videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod ‘reges populorum ex illa erunt’, reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur 3 ‘benedicam ei, et erit in gentes’, sed de Sarah, quod ‘reges populorum ex illa erunt’; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod ‘reges ex illo exibunt’, non autem ut de Sarah, quod ‘reges populorum’; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione ‘Sarah’ quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per ‘Abrahamum’ intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per ‘Sarah’ intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum:

[4] sed de caelesti vero et de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est', inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023.

[5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per ‘reges qui ex Abrahamo exibunt’, de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per ‘reges populorum qui ex Sarah erunt’, de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, n. 2053 ad fin. '; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530.

Notes de bas de page:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.