Le texte de la Bible

 

Daniel 11

Étudier

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8620

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

8620. ‘Scribe hoc memoriale in libro’: quod significet in perpetuam memoriam, constat ex significatione ‘memorialis’ quod sit quod reminiscendum, seu quod in memoriam, de qua n. 8066, 8067, et ex significatione ‘scribere in libro’ quod sit ad reminiscendum perpetuo; hoc significatur per ‘scribere in libro’ apud Esaiam,

Veni, scribe super tabulam apud illos, et super librum exprime illud, ut sit in diem posterum, in perpetuum usque in aeternum, 30:8: quia reminiscentia per ‘scribere in libro’ significatur, 1 inde fideles dicuntur in ‘libro vitae scripti’, nam per reminiscentiam Divinam significatur salvatio, et per non reminiscentiam seu oblivionem damnatio; de ‘libro vitae’ ita apud Danielem,

Antiquus dierum judicium consedit, et libri aperti sunt, vii [9, ] 10:

apud eundem,

In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro, 12:1:

apud Davidem,

Da iniquitatem super iniquitatem eorum, et ne perveniant ad justitiam Tuam; deleantur e libro vitarum, et cum 2 justis ne scribantur, Ps. 69:28, 29 [KJV Ps. 69:27, 28]:

apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis; non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. 3:5:

apud eundem,

Non ingredietur in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. 21:26 [, 27]:

apud eundem,

Vidi quod libri aperti sint; et liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum: judicati sunt omnes secundum opera illorum: et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. 20:12-14 [, 15];

ac praeterea 13:8, 17:8.

[5] Qui non ex sensu interno scit quid ‘liber vitae’, tum quid ‘libri ex quibus judicandi’, non aliam ideam potest habere quam quod in caelo tales libri sint, et quod in illis omnium acta scripta sint quorum sic memoria 3 conservatur; cum tamen 4 per ‘libros’ in dictis locis non libri intelliguntur, sed reminiscentia omnium quae egerant; unusquisque enim in alteram vitam secum fert omnium actorum suorum memoriam, ita librum vitae suae, n. 2474; sed judicare 5 quemvis secundum acta ejus, nemo potest quam Dominus solus, nam omnia 6 acta procedunt a causis finalibus, quae intus alte latent absconditae; 7 secundum illas causas judicatur homo; 8 illas nemo scit quam Dominus, quapropter Ipsi soli est judicium; quod etiam intelligitur per haec apud Johannem, Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis; deinde vidi angelum fortem clamantem voce magna, Quis est dignus ut aperiat librum, et solvat sigilla ejus? unus ex senioribus dixit mihi, Ecce 9 vicit Leo, qui 10 ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum et solvat sigilla ejus: et sumpsit librum, et cecinerunt canticum novum, Dignus es qui accipias librum, et aperias sigilla ejus, Apoc. 5:1-9.

Ex his constare potest quod per ‘librum scriptum’ intelligatur praesentia actorum cujusvis: similiter per ‘librum’ apud Davidem,

Super libro tuo omnes scripti sunt dies qui destinati sunt, Ps. 139:16.

Notes de bas de page:

1. ideo

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. permansura

4. non libri per libros ibi

5. secundum acta altered to secundum opera

6. The Manuscript deletes acta and inserts opera.

7. The Manuscript inserts et.

8. hoc

9. venit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

10. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.