De Amore Conjugiali #118

Par Emanuel Swedenborg

Étudier ce passage

  
/ 535  
  

118. II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. Quod Dominus dicatur Pater, constat ex his locis;

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater aeternitatis, Princeps pacis," Esai. 9:5. 1

Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo nomen tuum, Esai. 63:16.

Jesus dixit, qui videt Me, videt Patrem, qui misit Me, Joh. 12:45.

Si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis; et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum, Joh. 14:7.

Philippus dixit, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem, Joh. 14:8-9.

Jesus dixit, Pater et Ego unum sumus, Joh. 10:30.

Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt, Joh. 16:15. Joh. 17:10.

Pater in Me 2 est, et Ego in Patre, Joh. 10:38. Joh. 14:10-11, 20.

Quod Dominus et Ipsius Pater unum sint, sicut Anima et Corpus unum sunt, et quod Deus Pater descenderit e Coelo, et assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines, et quod Humanum Ipsius sit quod vocatur Filius, missus in Mundum, in Apocalypsis Revelata plene ostensum est.

Notes de bas de page:

1. Biblia Anglica. 5:6

2. Prima editio: me

  
/ 535