Arcana Coelestia #2590

Par Emanuel Swedenborg

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

2590. Multis instructus sum quod gentiles qui moratam egerunt vitam, ac oboedientes fuerunt, inque charitate mutua vixerunt, ac secundum religiosum suum acceperunt instar conscientiae, in altera vita accepti sint, ac ibi cum sollicita cum ab angelis instruantur in bonis et veris fidei; illi cum instruuntur, modeste, intelligenter et sapienter se gerunt, et facile recipiunt, et imbuuntur, nulla enim principia contra vera fidei sibi formarunt, quae discutienda, minus scandala contra Dominum, sicut plures Christiani qui vitam mali egerunt; praeterea tales non odio habent alios, non vindicant injurias, nec machinationes et dolos nectunt, immo Christianis bene volunt, cum vicissim hi illos contemnunt, etiam quantum possunt, violant, sed eximuntur eorum immisericordiae a Domino, et tutantur.

[2] Ita enim se cum Christianis et gentilibus habet in altera vita, quod Christiani, qui agnoverunt vera fidei, et simul vitam boni egerunt, prae gentilibus recipiantur, sed tales hodie pauci sunt; gentiles autem, qui in oboedientia et charitate mutua vixerunt, recipiantur prae Christianis, qui non ita bonam vitam egerunt. Omnes enim illi, in universo terrarum orbe, ex misericordia Domini, recipiuntur et salvantur, qui in bono vixerunt, ipsum enim bonum est quod recipit verum; bonum vitae est ipsa humus seminis, hoc est, veri; malum vitae nusquam recipit; quamvis illi qui in malo sunt, instruerentur mille modis, immo tametsi instructissimi fierent, usque tamen vera fidei apud eos non ultra vadunt, quam in memoriam, nec penetrant ad affectionem, quae cordis; quare etiam vera illorum memoriae dissipantur, et nulla fiunt, in altera vita.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.