6976. ‘Et effundas in aridam’: quod significet immissionem in naturale, constat ex significatione ‘effundere’ quod sit immittere; et ex significatione ‘aridae’ quod sit naturale; arida vocatur locus siccus, et quoque vocatur ita terra, et per ‘terram Aegypti’ significatur mens naturalis quae in falso est, ita naturale, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, et magis per ‘aridam’.