La Biblia

 

Jeremias 48:46

Estudio

       

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10184

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

10184. ‘Tectum ejus’: quod significet intimum, constat ex significatione ‘tecti’ quod sit intimum; quod ‘tectum’ sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10181 ostensa sunt, et quia ‘tectum’ 1 simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 2 quod ‘caput’ significet intimum, 3 videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per ‘tectum altaris suffitus’ significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 4 similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 5 intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; hi gradus ex correspondentia 6 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus.

[2] Quia per ‘tectum’ significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux a flamma; hoc intelligitur per ‘tectum’ apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, 24:17; Marcus 13:15; Luc. 17:31;

agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per ‘esse super tecto’ significatur status hominis qui est in bono, et per ‘descendere ad tollendum quid e domo’ significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam,

Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, 48:38;

per ‘luctum super omnibus tectis’ significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per ‘luctum in plateis’ significatur vastatio omnium verorum; quod ‘plateae’ sint vera, videatur n. 2336.

[3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. 9:25, 26; 2 Sam. 11:2; Zeph. 1:5: apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. 22:8-11;

ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris,

[4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino;

[5] hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile quod in Domini verbis 7 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18:

apud 8 Marcum,

Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, 13:[15, ] 16:

et apud Lucam,

In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per ‘tectum’ enim significatur bonum, 9 et per ‘esse super domo’ seu super tecto status cum homo in bono est; per ‘cadere’ inde significatur relapsus ad priorem statum, et per ‘sanguines’ significatur violentia tunc illata bono et vero, n. 10 374, 1005, 4735, 11 6978, 7317, 7326; per ‘vineam’ significatur Ecclesia apud hominem, per ‘proventum 12 vineae’ 13 status veri 14 , n. 9139, per ‘semen tritici’ aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per ‘bovem’ etiam significatur bonum, et per ‘arare bove’ status ejus, n. 2781, 9135; similiter per ‘lanam’ ac per ‘induere vestem ex lana’, n. 9470, et per ‘asinum’ significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per ‘linum’, 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.

Notas a pie de página:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod caput significet altered to nam caput significat

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. sicut

5. intimum, (deletes)internum seu medium in the Manuscript, internum, medium, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts cum coelis.

7. The Manuscript inserts in his locis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts significatur.

14. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10067

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

10067. ‘Et sparges super Aharonem, et super vestes ejus’: quod significet unitionem reciprocam Divini Boni ac Divini Veri 1 in Divino Humano Domini in caelis superioribus, constat ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 9806, 2 quod est Divinum Bonum Domini in regno caelesti, de qua n. 3 9946, seu quod idem, in caelis superioribus; 4 et ex significatione ‘vestium Aharonis’ quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; et ex significatione ‘spargere super illos’ quod sit unire, nam quod spargebatur et fundebatur super aliquem, hoc repraesentabat unitionem, sicut etiam prius, quod sanguis spargeretur super altare circumcirca, n. 10064.

[2] Quod sit Divinum Humanum Domini in caelis quod intelligitur, est quia hic et in nunc sequentibus agitur de Divino Domini in caelis, ac de unitione Ipsius cum angelis ibi, ita de altero statu glorificationis Humani Domini, videatur n. 10057, idcirco hic per ‘Aharonem’ repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum in regno caelesti, et per ‘vestes ejus’ quoad Divinum Verum in regno spirituali adjuncto regno caelesti, ita quoad utrumque in caelis superioribus; quod sit Divinum Humanum a quo illa, est quia non aliud Divinum in caelis quam Divinum Humanum Domini agnoscitur et colitur, nam Divinum, quod Dominus Patrem Suum vocavit, fuit Divinum in Ipso; quod in caelis non aliud Divinum quam Dominus quoad Divinum Humanum agnoscatur et colatur, constare potest a Domini Verbis pluries apud Evangelistas, ut ex his, Omnia tradita Mihi a Patre, Matth. 11:27; Luc. 10:22: Pater omnia dedit in manum Filii, Joh. 3:34, 35: Pater dedit Filio potestate in omnis carnis, Joh. 17:2: Sine Me non potestis jacere quicquam, Joh. 15:5: Pater, omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, Joh. 17:10 5 : Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terra, Matth. 28:18 6 : Jesus dixit ad Petrum, Dabo tibi claves regni caelorum, 7 et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. 16:19.

[3] Quod ita sit, etiam patet ex eo quod nemo possit per fidem et amorem conjungi ipsi Divino absque Divino Humano 8 , ipsum enim Divinum, quod Pater vocatur, non cogitari potest, quia est incomprehensibile, et quod non cogitari potest, hoc non cadit in fidem, ita nec in amorem, cum 9 tamen principale omnium cultus est credere in Deum, et amare Ipsum super 10 omnia; quod ipsum Divinum, quod 11 Pater, sit incomprehensibile, etiam docet Dominus, apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. 1:18 12 :

apud eundem,

Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37;

[4] et quod ipsum Divinum, quod Pater, comprehensibile sit in Domino per Divinum Humanum Ipsius, apud Johannem, Qui videt 13 Me, videt 13 Ipsum Qui misit Me, 12:45 apud eundem,

Si cognovistis Me, et Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum; qui videt 13 Me, videt 13 Patrem, 14:6-11:

et apud Matthaeum, Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo; et nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque Patrem quisquam cognoscit 14 nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27; Luc. 10:22 15 ;

quod etiam dicatur quod nemo cognoscat Filium nisi Pater, est quia per Filium intelligitur Divinum Verum, et per Patrem Divinum Bonum, utrumque in Domino 16 , ac unum non potest cognosci nisi ab altero 17 , quapropter Dominus primum dicit 18 quod omnia Ipsi tradita sint a Patre, et dein quod ille 19 cognoscat cui Filius vult revelare; quod Filius sit Divinum Verum, et Pater 20 Divinum Bonum, utrumque Domini, videatur n. 2803, 2813, 3704, 7499, 8328, 8897, 9807; ex his nunc patet quod Divinum in caelis sit Divinum Humanum Domini.

[5] Nunc dicetur quid repraesentabatur per 21 quod aspergeretur sanguis ex ariete secundo super altare circumcirca, et quod acciperetur ex illo sanguine et ex oleo unctionis, et spargeretur super Aharonem et super vestes ejus; quod significaverint unitionem Divini Veri cum Divino Bono, ac Divini Boni cum Divino Vero in 22 Divino Humano Domini 23 , patet ex illis quae supra n. 10064-10067 dicta et ostensa sunt; sed arcanum quod in eo latet nondum detectum est; arcanum est quod unitio reciproca fuerit Divini Boni et Divini Veri, ita ipsius Divini, quod Pater vocatur, ac Divini Veri 24 , quod Filius;

[6] unitio Divini Veri cum Divino Bono significatur per sparsionem sanguinis super altare, n. 10064; haec unita significantur per ‘sanguinem super altari’, ex quo acciperetur, n. 10065, et per ‘oleum unctionis’, per quod significatur 25 Divinum Bonum, n. 10066; inde unitio reciproca Divini Veri ac Divini Boni 26 in Divino Humano Domini significatur per sparsionem illius sanguinis, ac simul olei unctionis super Aharonem et super vestes ejus, n. 10067 pr. Quod unitio fuerit reciproca, constat manifeste a Domini Verbis in sequentibus his locis:

apud Johannem, Pater et Ego unum sumus; si itaque Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me et Ego in Patre, 10:30, 38:

apud eundem,

Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:6-11:

apud eundem,

Jesus dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea, 17:1, 10 27 :

apud eundem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso, et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, 13:31, 32;

ex his constare potest quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod 28 Pater, unitum sit Divino Vero, quod est Filius, reciproce in Domino; ac inde quod ipsum Humanum Ipsius sit Divinum Bonum: simile etiam significatur per quod exiverit ex Patre, et venerit in mundum, et quod eat ad Patrem, Joh. 16:27, 28, [29:] ac quod omnia Patris Ipsius sint, Joh. 16:15: et quod Pater et Ipse unum sint, Joh. 10:30.

[7] Sed haec melius capi 29 possunt ex conjunctione reciproca boni et veri apud hominem qui regeneratur a Domino, nam, ut prius dictum est, Dominus regenerat hominem sicut Ipse glorificavit Humanum Suum, n. 10057; cum Dominus regenerat hominem, insinuat verum quod erit fidei in intellectuale hominis, ac bonum quod erit amoris in voluntarium ejus, ac inibi conjungit illa, ac cum conjuncta sunt, tunc verum quod fidei habet suam vitam ex bono quod amoris, et bonum quod amoris habet suum quale vitae ex vero quod fidei; haec conjunctio peragitur reciproce per bonum, et vocatur conjugium caeleste, et est caelum apud hominem: in caelo illo habitat Dominus ut in Suo, nam omne bonum 30 amoris est ab Ipso, et quoque omnis conjunctio veri cum bono 31 ; in aliquo proprio hominis Dominus non habitare potest, quia id est malum: haec reciproca conjunctio est quae intelligitur per Domini verba apud Johannem, In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis, 14:20;

et apud eundem,

Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te 32 , et illi in nobis unum sint, 17:10, 21 [, 22];

[8] Reciproca conjunctio ita describitur, sed usque non intelligitur quod homo se conjungat Domino, sed quod Dominus conjungat sibi hominem qui desistit a malis, nam desistere a malis juri hominis relictum est, et cum desistit, tunc fit conjunctio reciproca veri quod fidei et boni quod amoris a Domino, et prorsus non ab homine; nam quod homo a se nihil boni facere possit, et sic a se nihil veri recipere in bono, notum est in Ecclesia; hoc etiam confirmat Dominus apud Johannem, Manete in Me, et Ego in vobis; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia 33 sine Me non potestis facere quicquam 15:4, 5.

[9] Reciproca haec conjunctio illustrari potest ex conjunctione intellectus et voluntatis apud hominem; intellectus ejus formatur ex veris, et voluntas ex bonis, ac vera sunt fidei apud illum, et bona sunt amoris; homo haurit vera ex auditione per auditum, et ex lectione per visum, et reponit illa in memoria; vera illa sunt vel status civilis, vel status moralis, et vocantur scientifica; amor hominis qui est voluntatis ejus, per intellectum introspicit in illa ibi, et inde eligit talia quae cum amore concordant, et illa quae eligit, arcessit ad se, ac conjungit sibi, et per illa 34 corroborat se indies; vera sic ab amore vivificata faciunt intellectuale ejus, et ipsa bona quae sunt amoris faciunt voluntarium ejus; suntque bona amoris sicut ignes 35 ibi, et sunt vera in peripheriis circumcirca ab amore vivificata sicut lux ex illo igne; per gradus ut vera accenduntur ab illo igne, ita accenditur illis desiderium se conjungendi reciproce; inde reciproca conjunctio, quae jugiter perstat.

[10] Ex his constat quod bonum quod amoris sit ipsum conjungens, non autem verum quod fidei, nisi quantum hoc ex bono amoris in se habet; sive dicas amorem, sive bonum, idem est, nam omne bonum est amoris, et quod amoris est hoc vocatur bonum; et quoque sive dicas amorem sive voluntatem, etiam idem est, nam quod homo amat, hoc vult.

[11] Sciendum est quod illa quae sunt status civilis et moralis, de quibus nunc dictum, se conjungant in externo homine, at illa quae sunt status spiritualis, de quibus prius, se conjungant in interno homine, et dein per internum in externo, nam illa quae sunt status spiritualis, quae sunt vera fidei et bona amoris in Dominum, et spectant vitam aeternam, communicant cum caelis, et aperiunt internum hominem, ac tantum et taliter aperiunt, quantum et qualiter vera quae fidei recipiuntur in bono quod amoris in Dominum, et erga proximum, a Domino; inde patet quod modo externi homines sint, qui non ea quae sunt status spiritualis simul imbuunt; et quod mere sensuales qui ea negant, utcumque apparent loqui intelligenter.

Notas a pie de página:

1. cum Divino Vero compare Arcana Coelestia 1

2. The Manuscript inserts hic quoad Divinum Coeleste.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts de quo etiam sequitur;

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. quod in coelis Divinum Humanum Domini agnoscatur, (in the margin)constat ex Domini verbis Matth. 11:27; Luc. 10:22; Joh. 3:34, 35; Joh. 15:5 Joh. 17:11; Matth. 28:16 [Matth. 28:18 intended]; Matth. 16:19. conjungi Ipsi Divino absque Divino Humano per fidem et amorem nemo potest

9. et

10. supra

11. The Manuscript inserts est.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. vidit

14. cognoscet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. Divino Humano Domini

17. ac nemo cognoscit et recipit Divinum Verum nisi sit in Divino Bono a Domino

18. The Manuscript places this before Dominus.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts sit.

21. The Manuscript inserts id, .

22. cum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

23. The Manuscript inserts in coelis.

24. cum Divino Vero

25. significatur Ipsum

26. Divini Boni ac Divini Veri

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript inserts est.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. quod

31. ac boni cum vero

32. illis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. The Manuscript inserts sic.

35. ignis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.