13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
3078. ‘ 1 Quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami’: quod significet omnem originem illius affectionis, constat ex repraesentatione ‘Bethuelis’, tum ‘Milkae et Nahoris’, ut et ‘Abrahami’; quid unusquisque in specie repraesentat, non ad captum exponi et sisti potest, ex causa quia prima affectio veri originem quidem duxit ex Divinis acquisitis a Domino in naturali homine, n. 3019, sed usque ibi materna fuerunt, quae non momento separari potuerunt, ex quibus etiam affectio; qualitas illius affectionis in origine sua in sensu interno describitur per haec, quod ‘nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami’.
[2] Omnis 2 affectio, tametsi simplex et sicut unum apparet, usque in se tam innumerabilia continet, ut nusquam aliqua idea capi, minus describi possit; in unaquavis enim affectione est tota vita hominis, quae ab infantia ejus usque ad tempus aetatis in qua est cum in affectione, acquisita est, immo adhuc plura quae nempe hereditario a patre et matre, aque avis et atavis, per nativitatem traxit; affectio enim est totus homo qualis est; in altera vita per manifestationem affectionis sistitur quandoque videndum, quantum alicui inest ab amore sui, et quantum ab amore mundi, quantum ab amore principiorum, 3 qualis finis et usus; tum quantum ab amore boni et veri, et quale illud bonum et verum [est, ] ut et quomodo illa disposita sunt, nempe conjuncta, approximantia, et separata, ita quantum ab ordine caelesti discordant, aut quantum cum illo concordant; haec omnia per manifestationem affectionis, ut dictum, quia affectio est totus homo; quod hoc ita sit, incredibile apparet homini, sed usque est verum.
Notas a pie de página:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The Manuscript inserts enim.
3. The Manuscript has propter quem finem, ad quem usum
3019. ‘Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae’: quod significet ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est ‘servus senior domus’, constat a significatione ‘dicere’ hic quod sit mandare, quia ad servum; et quia 1 agitur de dispositione illorum quae in naturali homine a Divino, est ordinare et influere; omne enim quod agitur in naturali seu externo homine, ordinatur a rationali seu interno, et fit per influxum: quod ‘servus senior domus’ sit naturale seu naturalis homo, constare potest a significatione ‘servi’ quod sit illud quod inferius est, et servit superiori, seu quod idem, quod exterius est et servit interiori, videatur n. 2541, 2567; omnia quae sunt naturalis hominis, ut scientifica cujuscumque generis, non aliud sunt quam servitia; inserviunt enim rationali ut aeque cogitare et juste velle possit; quod ‘senior domus’ sit naturalis 2 homo, constare potest ab illis quae sequuntur.
Notas a pie de página: