La Biblia

 

Genesis 24:13

Estudio

       

13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.

De obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3019

Estudiar este pasaje

  
/ 10837  
  

3019. ‘Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae’: quod significet ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est ‘servus senior domus’, constat a significatione ‘dicere’ hic quod sit mandare, quia ad servum; et quia 1 agitur de dispositione illorum quae in naturali homine a Divino, est ordinare et influere; omne enim quod agitur in naturali seu externo homine, ordinatur a rationali seu interno, et fit per influxum: quod ‘servus senior domus’ sit naturale seu naturalis homo, constare potest a significatione ‘servi’ quod sit illud quod inferius est, et servit superiori, seu quod idem, quod exterius est et servit interiori, videatur n. 2541, 2567; omnia quae sunt naturalis hominis, ut scientifica cujuscumque generis, non aliud sunt quam servitia; inserviunt enim rationali ut aeque cogitare et juste velle possit; quod ‘senior domus’ sit naturalis 2 homo, constare potest ab illis quae sequuntur.

Notas a pie de página:

1. The Manuscript has fit

2. The Manuscript inserts seu externus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.