От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #8093

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Бележки под линия:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1062

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

1062. Quod ‘Shem’ significet Ecclesiam internam, ‘Ham’ Ecclesiam corruptam, ‘Japheth’ Ecclesiam externam, etiam a sequentibus constat, nam describuntur quales sunt. Sicut in omni Ecclesia, ita fuit in Antiqua, nempe quod fuerint qui interni homines, qui corrupti interni, et qui externi: qui interni, sunt qui principale fidei faciunt charitatem; qui corrupti interni, sunt qui principale fidei faciunt fidem absque charitate; et qui externi, sunt qui de interno homine parum cogitant, sed usque opera charitatis praestant et ritu Ecclesiae sancte observant: praeter haec tria genera hominum non dantur alii qui dicendi homines Ecclesiae spiritualis; et quia homines Ecclesiae fuerunt omnes, dicuntur ‘egressi arca’. Qui interni homines fuerunt in Ecclesia Antiqua, hoc est, qui principale fidei fecerunt charitatem, dicti fuerunt ‘Shem’; at qui corrupti interni fuerunt, qui nempe principale fidei fecerunt fidem absque charitate, in Ecclesia Antiqua, vocati sunt ‘Ham’; at qui externi fuerunt et de interno homine parum cogitarunt, sed usque opera charitatis praestiterunt et ritus Ecclesiae sancte observarunt, in Ecclesia Antiqua, appellati sunt ‘Japheth’: de singulis quales fuerunt, agitur in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7766

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

7766. ‘Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum’: quod significet finem vastationis, qui damnatio, constat ex significatione ‘adhuc plagae unius’ quod sit ultimum vastationis. Quod per ‘plagas super Aegyptum adductas’ significati sint status successivi vastationis, a praecedentium explicatione patet; quod ultimum sit damnatio, nempe fidei separatae a charitate, patebit a sequentibus, nam per ‘primogenita 1 morti data in Aegypto’ significatur damnatio illius fidei; per ‘mortem’ ipsa damnatio, et per ‘primogenita’ fides; 2 fides dicitur damnata quando illa quae fidei sunt applicantur ad patrocinandum falsis et malis; quando illis patrocinantur, transeunt ad partes illorum et fiunt confirmantia; hoc fit apud illos qui et doctrina et vita separant fidem a charitate; sed apud hos non est fides; est modo scientia talium quae fidei, quae ab illis vocatur fides; hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta, in quibus talia quae fidei sunt adjuncta falsis et malis fuerunt, post vastationes in damnatione sunt; damnatio sentitur per putorem et fetorem qui ex illis exhalat, plus quam ab illis apud quos non talia quae fidei sunt fuerunt; se habet hoc in particulari sicut in communi; in communi, si malas spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, sentitur manifeste ab illo fetor; similiter in particulari, ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni. Ex his nunc patet quod per ‘adhuc plagam unam, quae adducetur super Pharaonem et super Aegyptum’ significetur ultimum vastationis, quod est damnatio; per ‘Pharaonem’ enim repraesentantur illi qui infestarunt, hic qui damnantur; et per ‘Aegyptum’ significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252.

Бележки под линия:

1. The Manuscript inserts quae.

2. The remainder of this has been much altered from the form in the Manuscript, which reads: fides dicitur damnari, quando illa quae fidei sunt, applicanturad patrocinandum falsis et malis, cum illis patrocinatur adjungunt se illis et transeunt ad partes falsi et mali, hoc fit quando fides separatur a charitate, sed tunc fides non amplius est fides, modo vocatur ita, hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta in quibus talis fides separata a charitate et adjuncta falsis et malis fuerat, post vastationes damnantur, damnatio sentitur per putorem et faetorem, qui ex illis exhalat, nam ubi talia quae fidei fuerant, cum evacuantur seu vastantur ab illis putent et faetent plus quam ubi falsa et mala fuerant absque talibus quae fidei; se habet in particulari sicut in communi, in communi si malus spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, tunc putor ac faetor manifeste sentitur ab illo, similiter in particulari ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni, quod percipitur ex sphaera inde exhalata, hoc ultimum vastationis, quod est damnati significatur per adhuc plagam unam quae adducetur super Pharaonem; per Pharaonem enim repraesentantur illi qui nunc damnantur, et per Aegyptum significatur mens naturalis, Arcana Coelestia 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.