Библията

 

Leviticus 14

Проучване

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :

3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.

5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :

6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,

7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.

8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,

10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.

11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,

12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,

13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.

14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :

15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,

16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.

17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,

18 et super caput ejus.

19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,

20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,

22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :

23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :

25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :

26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :

28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :

29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :

30 et turturem sive pullum columbæ offeret,

31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,

35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.

36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :

37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,

40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :

41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,

42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.

43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,

44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :

45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.

46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :

47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.

48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,

55 lepræ vestium et domorum,

56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,

57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #10128

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

10128. ‘Et sanctificabis illud’: quod significet ad recipiendum Dominum, constat ex significatione ‘sanctificari’ quod sit receptio Domini; quod ‘sanctificari’ sit receptio Domini, est quia solus Dominus sanctus est, et inde quicquid procedit a Domino sanctum est; ideo quantum homo recipit bonum, et cum bono verum a Domino, quae sunt sancta, tantum recipit Dominum; nam sive dicas recipere bonum et verum a Domino, sive Dominum, idem est, bonum enim 1 et verum sunt Domini, quia ab Ipso, ita sunt Dominus in caelo et in Ecclesia. Quod Dominus solus sanctus sit et omne sanctum procedat ab Ipso, et inde quod recipere Ipsum sit sanctificari, videatur n. 9229, 9479, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, 10069. Quod ‘sanctificari’ sit receptio Domini, etiam patet 2 ex eo quod dicatur ‘propitiabis et sanctificabis’, per ‘propitiare’ enim seu expiare significatur purificatio a malis et inde 3 falsis, et simul implantatio veri et boni a Domino, n. 10127; implantatio veri et boni a Domino est receptio Ipsius, ita sanctificatio 4 ; similiter ac supra in hoc capite, Comedent illa in quibus expiatum, ad implendum manum eorum, ad sanctificandum illos, vers. 33; per ‘expiatum’ ibi significatur purificatum a malis et inde falsis, n. 9506, x10109, per ‘implere manum’ significatur implantare 5 bonum et verum et conjungere 6 illa, n. x10076, ita per ‘sanctificari’ significatur recipere illa a Domino, n. 10111.

Бележки под линия:

1. nam bonum

2. constat etiam

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. inde per sanctificari significatur receptio illorum, seu quod idem, receptio Domini

5. implantare altered to ad implantandum

6. conjungere altered to ad conjungendum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9199

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

9199. ‘Et orphanum’: quod significet qui in vero sunt et nondum in bono, et usque desiderant bonum, constat ex significatione ‘orphani’ quod sint qui in vero et desiderant bonum; quod illi per ‘orphanos’ significentur 1 , est quia filii orbati patre et matre, ita qui privati bono et vero interiore, orphani sunt, nam per ‘patrem’ in Verbo significatur bonum interius, et per ‘matrem’ verum conjunctum illi bono, n. 2 5581; per ‘filios’ autem significantur vera inde 3 derivata; quod ‘filii’ sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2813, 3373, 6583, et quod filii hic per orphanos intelligantur, et non filiae, patet avers. 23sequente, ubi dicitur, ‘et filii vestri erunt orphani’. Quod ‘filii orphani’ sint qui desiderant bonum, est quia loco patris eorum tunc Dominus est, secundum haec apud Davidem,

Pater orphanorum et judex viduarum Deus in habitaculo sanctitatis Suae, Ps. 68:6 [KJV 5].

[2] Quod ‘orphani’ sint qui instructi sunt in veris fidei Ecclesiae 4 ex Verbo, et per illa dein ducuntur ad bonum, patet etiam a Domini verbis apud Johannem, Ego rogabo Patrem, ut alium paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum; vos autem cognoscitis illum, quia apud vos manet et inter vos est; non relinquam vos orphanos, veniam ad vos; haec locutus sum vobis, apud vos manens, paracletus autem spiritus sanctus, ille vos docebit omnia, 14:16-18, 24, 25 [, 26].

[3] Quod illi ‘orphani’ sint qui in veris sunt et desiderant bonum, constare potest a singulis ibi; per ‘paracletum’ enim intelligitur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; ideo dicit quod missurus sit paracletum et quod venturus Ipse; ‘mittere paracletum’ est illustrare et instruere in veris fidei, ac ‘venire ad illos’ est ducere in 5 bonum, ideo dicit, Non relinquam vos orphanos 6 . Dictum est quod per ‘paracletum’ intelligatur Divinum Verum, quod fuit Dominus cum in mundo, et quod procedit a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo; quod ita sit, Dominus aliquoties manifeste docuit, sed qui Divinum distinguunt in personas, et non in essentias unitas in uno, illi non capiunt hoc, nam Verbum secundum captas ideas ab homine explicatur et 7 comprehenditur; ita quoque ubi Dominus dicit quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso, quod Pater et Ipse Unum sint, tum quod omnia Sua Patris sint, et omnia Patris Sua, Joh. 10:30, 14:1-11 8 , 20, 16:15, 17:11;

sed explicentur illa quae supra dicta sunt, ulterius.

[4] Quod per paracletum intelligatur Divinum Verum, patet ab ipsis verbis Domini, vocatur enim ‘spiritus veritatis’, et quoque dicitur, ‘Paracletus, spiritus sanctus, vos docebit omnia’. Quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, patet quoque a Domini verbis ibi, nam dicit quod paracletum alium (hoc est, loco Sui) 9 seu spiritum veritatis missurus sit; et de Se, quod cognoscant illum, quia apud vos 10 manet et inter vos 10 est; et quoque, ‘Ego veritatem vobis dico; si non abivero 11 , paracletus non veniet 12 ad vos, si vero abivero, mittam illum ad vos’, Joh. 16:7;

et alibi, ‘Hoc dixit 13 de spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum; nondum enim erat spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat’, Joh. 7:39;

et adhuc alibi, quod Ipse sit via et veritas, Joh. 14:6, tum quod sit Verbum, et quod Deus sit Verbum, et quod Verbum caro factum sit, Joh. 1:1-3, 14; ‘Verbum’ est Divinum Verum; quod Dominus fuerit Divinum Verum cum in mundo, videatur 14 n. 3195, 4687, 4727, 6716, 6864, 15 7499, 8127, 8724.

[5] Et quod Divinum Verum procedat a Domino postquam glorificavit Humanum Suum et abivit e mundo, patet etiam a Domini verbis, ‘Cum abivero, mittam spiritum veritatis ad vos’; ‘mittere’ est exire et procedere, n. 2397, 4710; et quoque, ‘Cum venerit, docebit vos in omni veritate; non enim loquetur a seipso, 16 sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis’, Joh. 16:7, 13-15. Quod Dominus cum e mundo abivit, factus sit Divinum Bonum etiam quoad Humanum, 17 videatur n. 3704, 3712, 3737, 3969, 4577, 5704, 6864, 7014, 7499, 8241, 8724, 8760, 9167, et quod tunc a Divino Bono quod Ipse 18 , procedat Divinum Verum, sicut a sole lux universi, n. 3636, 3643, 3969, 5704, 7083, 8127; addantur his 19 quae supra n. 9194 citata sunt.

Бележки под линия:

1. id per orphanos significetur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts nata seu.

4. The Manuscript inserts, quae.

5. ad

6. seu indere bonum veris, inde patet, quid orphanus

7. The Manuscript inserts sic.

8. 7 ad 11

9. ita loco suo alium Paracletum

10. eos

11. abirem

12. veniret

13. dicit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The Manuscript inserts etiam.

15. The Manuscript inserts 7014,

16. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

17. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

18. Ipsius

19. et praeterea

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.