Библията

 

Hoschea 13

Проучване

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #988

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

988. ‘Super omnem avem caeli’: quod significet super falsitates quae sunt ratiocinii, constat a significatione ‘avis’: aves in Verbo significant intellectualia; mites, utiles et pulchrae significant intellectualia vera; at immites, inutiles et deformes intellectualia falsa, seu falsitates quae sunt ratiocinii: quod significent intellectualia, videatur n. 40, 776, 870; inde quoque patet quod ‘aves’ significent ratiocinia et eorum falsa; quod ne alicui dubium sit, praeter quae de corvo dicta sunt n. 1 866, confirmationi inservient sequentia haec loca;

apud Jeremiam,

Visitabo super eos quatuor generibus.... gladio ad occidendum, et canibus ad trahendum; et avi caeli, et bestiae terrae, ad devorandum et perdendum, 15:3:

apud Ezechielem,

Super ruina ejus habitabunt omnis avis caeli; et ad ramos ejus erunt omnis fera agri, 31:13:

apud Danielem,

Tandem super avem abominationum, desolatio, 9:27:

apud Johannem,

Babylon... custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. 18:2:

pluries apud Prophetas, quod ‘daretur cadaver in cibum avi caeli, et bestiae terrae’, Jer. 7:33; 19:7; 34:20; Ezech. 29:5; 39:4; Ps. 79:2; Esai. 18:6 2 , per quae significabatur quod perderentur a falsis quae sunt ‘aves caeli’, et a malis seu cupiditatibus quae sunt ‘bestiae terrae’.

Бележки под линия:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.