Біблія

 

Exodus 20:5

Дослідження

       

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8924

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Примітки:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8567

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8567. ‘Quid tentatis Jehovam?’ quod significet quod contra Divinum, de cujus ope desperant, constat ex significatione ‘tentare Jehovam’ quod sit contra Divinum queri; quod sit usque ad desperationem de Ipsius ope, est quia querimoniae in tentationibus tale involvunt, tentationes enim sunt continuae desperationes de salute, principio leves, sed successu graves, usque ut postremo sit 1 dubitatio paene negativa de praesentia Divini ac Ipsius ope; vita spiritualis ad hoc extremum in tentationibus ut plurimum perducitur, sic enim exstinguitur vita naturalis, nam tunc intimum, in 2 media desperatione, tenetur a Domino in pugna contra falsum 3 ; quare etiam desperatio illa mox dissipatur per solatia quae dein insinuantur a Domino, nam post omnem tentationem spiritualem consolatio et quasi novum vitae; quod tentationes perducantur usque ad desperationem, videatur n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166, 8165, et quod post tentationes consolatio, n. 3696, 4572, 5246, 4 6829, 8367, 8370 fin.

Примітки:

1. desperatio, hoc est paene nulla spes, (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) dubitatio fere negativa de praesentia Divini et Ipsius ope infundetse

2. medio desperationis

3. The Manuscript inserts, et externum est modo quod ita patitur.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.