Біблія

 

Exodus 20:5

Дослідження

       

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #8924

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

8924. ‘Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’: quod significet quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis, constat ex significatione ‘non timere’, nempe quod morituri, quod sit quod perituri quoad vitam caeli 1 , n. 8922, et ex significatione ‘tentare vos’ quod sit docere quod vita caeli sit et qualis illa; quod hoc per ‘tentare’ significetur, est quia omnis tentatio spiritualis talia apud hominem docet et confirmat, nam tentationes sunt ideo ut fides veri et affectio veri, ac postea affectio boni, implantetur et irradicetur, et sic homo vitam novam, quae est vita caeli, accipiat, tentationes enim sunt pugnae cum malis et falsis;

[2] homo cum vincit illa, 2 confirmatus est, nam ex veris et pro veris contra falsum et malum pugnat; quod ex veris et pro veris pugnet, non tunc sentit homo, quia vera in interioribus sunt, quare ad sensum, qui est exteriorum, manifeste non veniunt; sed quod ex illis et pro illis sit, patet ex eo quod pugna sit et dein victoria, quae non dari queunt nisi per collisiones oppositorum inter se; opposita sunt malum et bonum, ac falsum et verum;

[3] sed sciendum quod homo non pugnet, sed quod Dominus pro homine, et quidem contra inferna, quae tunc invadere et subjugare hominem conantur, n. 840, 1661, 3 1692, 8159, 8168, 8172, 8175, 8176; ex his patet quod per ‘ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus’ significetur quod non timendum sit quod peritura vita caeli, sed quod id fiat ut doceantur et sciant quod vita caeli sit, tum qualis illa est; sed de tentationibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt, n. 2272, 2768, 3318, 3927, 3928, 4249, 4299, 4341, 4572, 5036, 5246, 5356, 6144, 6574, 6611, 6657, 6663, 6666, 6829, 8351, 8273, 8351, 8367, 8370 fin. , 8403, 8567.

Примітки:

1. de vita coeli quod peritura

2. The Manuscript inserts in vero et bono.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

З творів Сведенборга

 

Arcana Coelestia #5356

Вивчіть цей уривок

  
/ 10837  
  

5356. ‘In terra afflictionis meae’: quod significet ubi passus tentationes, constat ex significatione ‘terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et ex significatione ‘afflictionis’ quod sit tentatio, de qua n. 1846; inde patet quod per ‘in terra afflictionis meae’ significetur in naturali ubi passus tentationes, proinde quod ibi multiplicatum verum ex bono sit; quia fructificatio illa, seu multiplicatio veri ex bono, imprimis fit per tentationes, idcirco ita dictum est. Quod fructificatio illa imprimis fiat per tentationes, causae sunt quia tentationes removent 1 amores sui et mundi, ita mala, quibus remotis influit affectio boni et veri a Domino, videatur mox supra n. 5354;

[2] tentationes etiam dant quale apperceptionis boni et veri per opposita quae mali spiritus tunc infundunt; ex oppositis apperceptis comparantur relativa, ex quibus omne quale; nemo enim scit quid bonum nisi 2 etiam sciat quid non bonum, nec quid verum nisi 3 sciat quid non verum. Tentationes etiam confirmant bona et vera, pugnat enim tunc homo contra mala et falsa, et per quod vincit, in fortius affirmativum venit; praeterea etiam per tentationes domantur mala et falsa, ut amplius non hiscant exsurgere; ita rejiciuntur mala cum falsis ad latera, et ibi pendent, sed flaccide, deorsum; bona autem cum veris in medio sunt, et secundum affectionis zelum elevantur sursum, ita ad caelum versus Dominum, a Quo elevatio.

Примітки:

1. jucunda amoris

2. ex non bono

3. ex non vero, imo nec quid felix nisi ex non felice

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.