Библија

 

Leviticus 1

Студија

1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :

2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,

3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :

4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.

5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :

6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.

7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :

8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,

9 intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :

11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :

12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :

13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,

15 offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :

16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,

17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Explicata # 322

Проучите овај одломак

  
/ 1232  
  

322. "Quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno." - Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis superiorum caelorum, constat ex significatione "quatuor Animalium et viginti quatuor seniorum", quod sint in genere totum caelum, in specie autem intimi caeli, proinde angeli superiorum caelorum (de qua supra, n. 313(a)); hic in specie illorum caelorum angeli, quia in sequentibus fit glorificatio ab angelis inferiorum caelorum: et ex significatione "prociderunt coram Agno", quod sit agnitio ex humili corde; quod "procidere" significet humiliationem, et tunc receptionem et agnitionem corde, videatur supra (n. 290); quod intelligatur agnitio Divini Humani Domini, patet, nam id per "Agnum" significatur (videatur supra, n. 314). Paucis etiam hic dicetur quinam sunt caeli superiores et quinam caeli inferiores. Sunt caeli tres; tertium seu intimum caelum est ubi angeli qui in caelesti amore sunt, secundum seu medium caelum est ubi angeli qui in spirituali amore, primum seu ultimum caelum est ubi angeli qui in spirituali naturali amore. Tertium seu intimum caelum conjungitur cum secundo seu medio per angelos intermedios, qui vocantur angeli caelestes spirituales et spirituales caelestes; hi una cum angelis tertii seu intimi caeli constituunt superiores caelos; at reliqui in secundo seu medio caelo una cum illis qui in primo seu ultimo caelo constituunt inferiores caelos. "Quatuor Animalia" significant in specie tertium seu intimum caelum, et "viginti quatuor seniores" secundum seu medium caelum quod conjunctum est tertio seu intimo; ita simul superiores caelos. De angelis intermediis, qui vocantur caelestes spirituales et spirituales caelestes, et de conjunctione tertii caeli cum secundo per illos, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1577, 1824, 2184, 4047, 4286, 4585, 4592, 4594, 6435, 6526, 8787, 8802, 9671).

  
/ 1232