Библија

 

Hoschea 13

Студија

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 5214

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

5214. ‘Et ecce septem aristae graciles’: quod significet scientifica nullius usus, constat ex significatione ‘aristarum’ quod sint scientifica, de qua supra n. 5212; et ex significatione ‘gracilium’ quod sint quae nullius usus; gracile enim opponitur pleno, et plenum dicitur in quo usus, seu quod idem, in quo bonum, omne enim bonum est usus; quapropter ‘gracile’ est quod nullius usus. Scientifica nullius usus sunt quae non alium finem habent quam gloriam et voluptatem; illi fines sunt nullius usus quia non conducunt proximo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 3832

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

3832. ‘Et fecit convivium’: quod significet initiationem, constat a significatione ‘convivii’ quod sit appropriatio et conjunctio, de qua n. 3596, hic initiatio quia haec praecedit conjunctionem, ac spondet et testatur eam. Convivia quae antiquitus fiebant apud illos qui in significativis et repraesentativis fuerunt, non aliud significabant quam initiationem in amorem mutuum, qui charitatis; et convivia nuptialia initiationem in amorem conjugialem, et convivia sancta initiationem in amorem spiritualem et caelestem, et hoc ex causa quia per ‘convivari’ seu ‘comedere et bibere’ significabatur appropriatio et conjunctio, ut n. 1 3596 ostensum est;

[2] quia haec significabantur, etiam Dominus in tali sensu dixit, Quod multi ab oriente usque et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, in regno caelorum Matth. viii 11: et alibi ad discipulos, Ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, Luc. 22:30:

et cum instituit Sanctam Cenam, dixit, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem 2 illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29;

quisque videre potest quod per ‘accumbere, comedere, et bibere in regno Domini’ non significetur accumbere, comedere, et bibere, sed quod tale quod ibi est, nempe 3 quod appropriatio boni amoris et veri fidei per illa intelligatur, ita quod illud quod cibus spiritualis et cibus caelestis vocatur; manifeste quoque ex illis verbis patet quod sensus internus illis quae Dominus locutus est, insit, et quod absque intellectu ejus non sciri possit 4 quid sit cum Abrahamo, Isaco et Jacobo accumbere, super mensa in regno Domini comedere et bibere, et ex genimine illius vitae cum illis bibere in regno Patris; immo nec sciri possit quid per comedere panem et bibere vinum in Sancta Cena 5 intelligatur.

Фусноте:

1. The number here referred to seems to be the last cited, viz. 3596, as a comparison will show. The Manuscript has and the First Latin Edition have 3134. Possibly 3734was intended.

2. illam as Schmidius

3. The Manuscript has bonum amoris et verum fidei, et quod eorum appropriatio

4. The Manuscript has quid foret quod cum Abrahamo, Jischako et Jacobo accumberent, quod super mensa Domini in Regno Ipsius comederent et biberent, et quod Dominus ex illo genimine vitiscumillis biberet novum in Regno Patris sui; proinde nec sciri posset

5. The Manuscript has intelligitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.