Библија

 

Hoschea 13

Студија

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Explicata # 722

Проучите овај одломак

  
/ 1232  
  

722. "Ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret." - Quod significet ut destruerent doctrinam illius ecclesiae in primo ejus ortu, constat ex significatione "fetus", quem mulier paritura esset, quod sit doctrina ecclesiae; quod haec intelligatur per "filium masculum" quem peperit, videbitur in articulo mox sequente: et ex significatione "devorare", quod sit destruere; praedicata enim sequuntur sua subjecta; quum "draco" est subjectum, tunc praedicatum ejus est "devorare", at cum doctrina ecclesiae est subjectum, tunc praedicatum ejus est destruere; inde est quod destruere hic per "devorare" significetur; quod significetur destruere in primo ejus ortu, est quia dicitur quod "postquam mulier pepererit, fetum ejus devoraret." Quod "devorare" et "comedere" etiam alibi significet destruere, quando dicitur de "feris", per quas significantur falsa et mala, constat apud Ezechielem,

"Surrexit unus de catulis" leonis, qui "juvenis leo factus est", qui "didicit rapere rapinam, hominem devoravit" (19:3, 6):

"hominem devorare" significat intellectum veri ac intelligentiam destruere.

Apud Hoscheam,

"Occurram illis sicut ursus orbatus, .... et comedam eos.. sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (13:8);

apud Danielem,

"Ecce bestia... similis urso", cui "tres costae in ore inter dentes", cui dictum, "Surge, devora carnem multam" (7:5).

Praeterea in lingua Hebraea multis in locis dicitur "comedere" pro consumere, perdere et destruere:

- Ut apud Jeremiam,

"Comederunt Jacobum, comederunt eum, et consumpserunt eum, et habitationes ejus devastarunt" (10:25; et alibi).

  
/ 1232  
  

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 145

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

145. In Verbo quoque per ‘nomen’ significatur essentia rei, et per ‘videre et vocare nomine’ nosse quales sunt; ut apud Esaiam,

Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, 45:3, 4;

ibi per ‘vocare nomine’ et ‘cognominare’ significatur praescire qualis est:

apud eundem,

Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, 62:2;

pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi:

apud eundem,

Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, 43:1;

ubi pro quod noverit qualis:

iterum apud eundem,

Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, 40:26;

pro quod omnes nosset: in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua.... Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, 3:4, 5:

alibi,

Quorum sunt scripta nomina in libro Vitae Agni, 13:8.

Per ‘nomina’ bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.