Библија

 

Hoschea 13

Студија

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из Сведенборгових дела

 

Apocalypsis Explicata # 1033

Проучите овај одломак

  
/ 1232  
  

1033. "Sedentis super aquis multis." - Quod significet dominans super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae, constat ex significatione "sedere", quod sit suo judicio subjicere, et sui juris facere, ac ita dominari; inde est quod dicatur "sedere judicium", et "sedere super throno" (videatur supra, n. 687); et ex significatione "aquarum", quod sint vera (de qua (supra), n. 71, 483, 518, 854), hic omnia Verbi, quia dicitur "aquae multae", et de "meretrice", quae est Babylonia, per quam intelligitur adulteratio et profanatio Verbi, ex quo est omne bonum et verum ecclesiae. Quod per "aquas multas" etiam significentur sancta ecclesiae, est quia omnia ecclesiae sancta se referunt ad bona et vera, quae ex Verbo sunt.

[2] Similia per "habitare super aquis multis" significantur apud Jeremiam,

"Jehovah faciet id quod locutus est contra habitatores Babelis; quae habitas super aquis multis, thesauris multis, venit finis tuus, mensura lucri tui" (51:12, 13):

quia "aquae multae" significant vera Verbi, et inde sancta ecclesiae, etiam hic additur, "super thesauris multis", nam per "thesauros" significantur Divina vera, quae in Verbo sunt.

Quod "aquae multae" hic etiam significent sancta ecclesiae, patebit ab explicatione versus sequentis decimi quinti, ubi dicitur, "Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, sunt populi et turbae, gentes et linguae", et per "populos, turbas, gentes et linguas" ibi intelliguntur omnia ecclesiae, quia per "terram" in Verbo significatur ecclesia, et inde per illos qui super terra sunt significantur omnia ejus; sed de his plura in explicatione illius versus. Quod Babylonici vera Verbi et sancta ecclesiae suo judicio, juri et dominio subjecerint, constare potest ex eo, quod populo persuadeant quod illi soli intelligant Verbum, et non aliqui qui ministerio non inaugurati sunt; et per id omnia Verbi et inde omnia ecclesiae suo dominio subjiciunt.

[3] Verbum, quoad sensum litterae ejus, etiam tale est ut ad confirmandum quodcumlibet haereticum possit trahi; nam sensus litterae consistit ex apparentiis veri, quae genuina vera caeli, quae vocantur vera spiritualia, in se tenent inclusa; quae vera nisi revelantur et nudantur, hoc est, nisi docentur in doctrinis ecclesiae, possunt apparentiae illorum ad favorem cujuscunque falsi, immo ad favorem mali trahi, et perverti: sunt enim genuina vera Verbi sicut homo; et apparentiae veri ex quibus sensus litterae consistit sunt sicut vestimenta, ex quibus solis non judicari potest de homine, quis est et qualis est; si homo ex illis solis judicaretur, posset rex vocari servus, ac servus rex, tum bonus vocari malus, ac malus bonus, et sic porro; ita qui dominium super omnia ecclesiae et caeli sibi arrogant, possunt mille modis applicare sensum in littera suae dominationi; et hoc facili opera, quia omnia ecclesiae, quae sancta vocantur, supra intellectum humanum ponunt; quod dum creditur, et non aliquod genuinum verum docetur, possunt falsa infernalia dici vera, et diabolica mala dici bona: immo possunt simplices persuaderi quod edicta Papae sint aequae sancta, immo sanctiora, quam praecepta Verbi, cum tamen haec e caelo sunt, illa autem quoad insignem partem ex inferno: nam omne edictum pro regimine, fide et cultu in ecclesia, pro fine spectans dominium in mundo, qualecunque in externa forma apparuerit, et ex Verbo sonuerit, ex inferno est; at omne praeceptum ex Verbo, quia pro fine spectat salvationem animarum a Domino, ex caelo est. Ex his constare potest quod per "sedere super aquis multis", dum de Babylonia ut meretrice dicitur, significetur dominari super omnia Verbi, et inde super sancta ecclesiae.

  
/ 1232