Библија

 

Genesis 17

Студија

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 2099

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

2099. Vers. 23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum, in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo Deus. ‘Accepit Abraham Jishmaelem filium suum’ significat illos qui vere rationales sunt: ‘et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, et omnem masculum in viris domus Abrahami’ significat, hic ut prius, illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjunguntur bonis: ‘et circumcidit carnem 1 praeputii eorum’ significat purificationem et justitiam eorum a Domino: ‘in eodem die hoc’ significat statum illum de quo dictum: ‘quemadmodum locutus cum illo Deus’ significat secundum perceptionem.

Фусноте:

1. omnem is inserted in the Manuscript and in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Библија

 

1 John 4:7-17

Студија

      

7 Beloved, let us love one another, for love is of God; and everyone who loves is born of God, and knows God.

8 He who doesn't love doesn't know God, for God is love.

9 By this God's love was revealed in us, that God has sent his one and only Son into the world that we might live through him.

10 In this is love, not that we loved God, but that he loved us, and sent his Son as the atoning sacrifice for our sins.

11 Beloved, if God loved us in this way, we also ought to love one another.

12 No one has seen God at any time. If we love one another, God remains in us, and his love has been perfected in us.

13 By this we know that we remain in him and he in us, because he has given us of his Spirit.

14 We have seen and testify that the Father has sent the Son as the Savior of the world.

15 Whoever confesses that Jesus is the Son of God, God remains in him, and he in God.

16 We know and have believed the love which God has for us. God is love, and he who remains in love remains in God, and God remains in him.

17 In this love has been made perfect among us, that we may have boldness in the day of judgment, because as he is, even so are we in this world.