Библија

 

Exodus 35

Студија

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 10655

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

10655. ‘Festum azymorum custodies’: quod significet cultum Domini et gratiarum actionem ob liberationem a malo et a falsis mali, constat ex significatione ‘festi’ quod sit cultus et gratiarum actio, de qua n. 7093, 9286, 9287, et ex significatione ‘azymorum’ quod sint quae purificata a malo et a falsis mali, de qua n. 9992; inde per ‘festum azymorum’ 1 significatur cultus et gratiarum actio ob liberationem a malo et a falsis mali; quod id per hoc festum significatum fuerit, videatur n. 9286-9292.

[2] Quod hoc festum attinet, sciendum est quod 2 proprie significet glorificationem Humani Domini, ita recordationem ejus, et 3 gratiarum actionem propter id, nam per illam et per subjugationem infernorum a Domino liberatio a malis et salvatio homini; Dominus enim Humanum Suum glorificavit per pugnas contra inferna, et tunc per continuas victorias super illa; ultima pugna et victoria fuit in cruce; quare tunc plene glorificavit Se, quod etiam Ipse 4 docet apud Johannem, Postquam Judas exivit, dixit 5 Jesus, Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32:

apud eundem,

Jesus sustulit oculos Suos in caelum, et dixit, Pater, venit hora; glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet Te: nunc glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus erat, apud Te, 17:1, 5:

et apud Lucam, Nonne haec oportebat pati Christum et ingredi in gloriam Suam? 24:26;

‘glorificare Filium hominis’ est Divinum facere Humanum; quod illa de passione crucis Ipsius dicta sint, patet.

[3] Quod per ultimam illam pugnam, quae fuit passio crucis, 6 plene subjugaverit inferna, etiam docet Dominus apud Johannem, Jesus dixit, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: nunc anima Mea turbata est; et dixit, Pater, glorifica Tuum nomen; et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo. Et dixit Jesus, Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Ego si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum; hoc dixit significans quali morte moriturus esset, 12:23, 27, 28, 31-33; infernum in omni complexu est quod vocatur ‘princeps mundi’ et diabolus; ex quibus patet quod Dominus per passionem crucis non modo 7 vicerit et subjugaverit inferna sed etiam plenarie glorificaverit Humanum Suum; inde salus humano generi; propter hoc etiam Dominus in mundum venit, ut etiam docet apud Johannem 12:27; 8 propter recordationem hujus rei festum azymorum seu Paschatis primario institutum est, quapropter in hoc festo resurrexit;

[4] quod etiam propter liberationem a malo et a falsis mali, est quia per subjugationem infernorum a Domino et per glorificationem Humani Ipsius, omnis liberatio a malo est, et absque illis nulla; regitur enim homo per spiritus ab inferno, et per angelos e caelo a Domino, quare nisi inferna prorsus subjugata fuissent et nisi Humanum Domini prorsus unitum fuisset ipsi Divino, et sic quoque Divinum factum, nusquam aliquis homo potuisset ab inferno liberari 9 et salvari, praevaluissent enim semper inferna; quoniam homo talis factus est ut 10 ex se non aliud 11 cogitet quam quod inferni est. Inde patet unde est quod per idem festum significetur cultus et gratiarum actio propter liberationem a malo et a falsis mali.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts seu paschatis.

2. The Manuscript inserts id.

3. gaudium

4. dicit

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. etiam

7. The Manuscript inserts plenarie.

8. et recordatio hujus rei primario significatur per festum paschatis, quare etiam in festo illo resurrexit, quod etiam cultus et gratiarum actio

9. seu

10. nihil

11. cupiat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.