Библија

 

Exodus 34

Студија

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 10608

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

10608. ‘Et etiam quisquam nec videbitur in toto monte’: quod significet quod prorsus remota sit ab illo, ita extra illud, constat ex significatione ‘montis’, hic montis Chorebi, quod sit caelum in toto complexu, ita quoque Divinum Verum, nam sive dicas caelum sive Divinum Verum, idem est, angeli enim, ex quibus caelum, sunt receptiones Divini Veri; tota 1 extensio montis illius vocabatur Chorebus, et mons editior in medio ejus vocabatur mons Sinai; inde per ‘Chorebum’ significatur caelum, seu quod idem est, Divinum Verum in toto complexu; internum ejus per montem Sinai, et externum per montanum circumcirca; inde est quod per Chorebum, cum etiam montanum circumcirca intelligitur, significetur externum, videatur n. 10543. Gens Israelitica, quia fuit in externo quod non recepit internum, ita in externo separato ab interno, seu quod idem, extra illud in quo internum, ideo praecipitur quod non quisquam videbitur in toto monte simile significatur per quod gens illa steterit ad ostium tentorii in quo Moscheh, et 2 incurvaverit se ad illud, cap. praec. vers. 8-10, videatur ibi n. 10545-10555.

[2] Paucis hic dicetur unde est quod mons Choreb et Sinai significent caelum ac Divinum Verum; creditur in mundo quod angeli sint in regione supra atmosphaerica, ac ibi sicut pneumata subsistant, et quod nullum illis planum sit cui 3 insistant; causa quod talis opinio in mentibus plurium hominum sit, est quia non capiunt quod angeli et spiritus in simili forma sint in qua homines in tellure, ut quod illis facies sint, quod bracchia et manus, quod pedes, verbo, quod corpus; et adhuc minus quod habitationes seu mansiones illis sint; cum tamen angeli et spiritus habitant inter se prorsus sicut homines in tellure, super terra, angeli caelestes super montibus, et angeli spirituales super petris, et qui nondum angeli facti in planitiebus inter montes et inter petras, spiritus autem infernales sub montibus et petris. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod montes in Verbo significent caelum, et in specie mons Chorebus et mons Sinai; etiam angeli interiores habitant editius super montibus, et quo editius eo interiores et perfectiores. Inde patet cur Jehovah descenderit super cacumen montis Sinai cum promulgabatur Lex, et cur Moscheh jussus sit 4 consistere cum Ipso super capite montis. Montes 5 in terris non sunt caelum, sed repraesentant montes super quibus angeli in caelo.

Фусноте:

1. The Manuscript inserts enim.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. subsistere, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.