Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 6670

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

6670. ‘Et in omni servitio in agro’: quod significet subjugationis intentionem contra illa quae Ecclesiae, constat ex significatione ‘servitii’ quod sit subjugationis intentio, de qua supra n. 6666; et ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 6666

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

6666. ‘Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’: quod significet subjugationis intentionem, constat ex significatione ‘servire facere’ quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio quia in continuo conatu subjugandi sunt, sed nusquam contra bonos praevalent; ex significatione ‘Aegyptiorum’ quod sint scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; et a significatione ‘filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua n. 6637; exinde patet quod per ‘servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’ significetur subjugationis intentio ab illis qui sunt in scientificis separatis quae contra vera Ecclesiae.

[2] Quod subjugationis intentionem attinet, qualis sit apud malos qui ab inferno, etiam 1 scire datum est; talis est illis conatus et intentio 2 subjugandi eos qui in bono et vero sunt, ut non describi queat; utuntur enim omni malitia, omni astu et fraude, omni dolo, et omni crudelitate, quae tanta et talia sunt ut si modo quoad aliquam partem memorarentur, vix: aliquis in mundo potuisset credere, tam astuosa et artificiosa sunt, et quoque tam nefanda; verbo talia sunt ut 3 nequaquam ab ullo homine, ne quidem ab ullo angelo, resisti queant, sed a solo Domino; causa quod talis illis conatus et intentio sit, est quia omne jucundum vitae, ita ipsa vita eorum, in male faciendo consistit; quapropter nihil aliud cogitationes eorum occupat, consequenter nihil aliud 4 intendunt; bonum facere prorsus non possunt quia repugnat; si bonum faciunt, est propter se, ita sibi.

[3] Ex talibus inferna 5 hodie augentur immensum, et quod mirum, imprimis ab illis qui intra Ecclesiam sunt, ob astus, dolos, odia, vindictas, 6 adulteria, quae ibi vigent plus quam alibi, nam ibi nunc astus pro ingenioso, et adulteria pro honesto habentur, ac 7 ridentur qui aliter sentiunt; quia ita hodie est intra Ecclesiam, indicium e quod ultimum ejus tempus instet, nam ‘nisi finis, nulla caro salvaretur’, secundum Domini verba apud Matthaeum 24:22;

quippe omne malum contagiosum est, ac infectat sicut faex massam, ita tandem omnes.

Сноски:

1. The Manuscript inserts ab experientia.

2. The Manuscript inserts infernorum.

3. ne hilum

4. intendere possunt

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript deletes ridentur and inserts irridentur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.