Библия

 

Hoschea 13

Учиться

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из произведений Сведенборга

 

Vera Christiana Religio # 637

Изучить этот эпизод

  
/ 853  
  

637. Quod in primaevo illo tempore, omnes in Christiano isto Orbe agnoverint, 1 quod Dominus Jesus Christus esset Deus, Cui data est omnis potestas in Coelo et in Terra, et potestas omnis carnis, secundum ipsissima Ejus verba, Matthaeus 28:18; Johannes 17:2et quod crediderint in Ipsum, secundum mandatum Ipsius ex Deo Patre, Johannes 3:15-16, 36; 6:40; 11:25-26, idem hoc etiam manifeste patet ex convocatione omnium Episcoporum ab Imperatore Constantino magno, propter causam, ut Arium et ejus asseclas, qui negabant Divinitatem Domini Salvatoris a Maria Virgine nati, ex sacris literis convincerent et damnarent; quod quidem factum, sed hi vitaturi lupum inciderunt in leonem, aut sicut dicitur in proverbio, 2 cupiens vitare Charybdin 3 incidit in Scyllam; 4 fingendo Filium Dei ab aeterno, qui descendit et assumsit Humanum, credentes quod sic vindicaverint et restituerint Domino Divinitatem; non scientes quod Ipse Deus Creator universi descenderit, ut fieret Redemptor, et sic e novo Creator, secundum haec manifesta in Veteri Testamento, Esaias 25:9; 40:3, 5, 10-11; 43:14; 44:6, 24; 47:4; 48:17; 49:7, 26; 60:16; 63:16, Jeremias 50:34, Hoschea 13:4, Psalmus 19:15, 5 his adde Johannes 4:42. 6

Сноски:

1. Prima editio: agnoverunt.
2. Prima editio: provervio.
3. Prima editio: charybdin.
4. Prima editio: scyllam.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio: 9:15. Cf. Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 34.

  
/ 853  
  

Из произведений Сведенборга

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 33

Изучить этот эпизод

  
/ 65  
  

33. (iv., ( Quod Dominus Humanum suum Divinum fecerit per Tentationes in Se admissas, et per continuas tunc victorias, actum est supra (12-14); quibus hoc solum addendum est. Tentationes non aliud sunt quam pugnae contra mala et falsa; et quia mala et falsa ab inferno sunt, sunt quoque pugnae contra infernum; etiam apud homines qui tentationes spirituales subeunt, sunt mali spiritus ab inferno, qui illas inducunt. Quod mali spiritus inducant tentationes, homo nescit; quod tamen sint, ex multa experientia datum est scire.

[2] Ex eo est, quod homo, dum ex Domino vincit in tentationibus, ab inferno extrahatur, ac in caelum elevetur: inde est, quod homo per tentationes seu pugnas contra mala fiat spiritualis, ita angelus. Dominus autem ex propria potentia pugnavit contra omnia inferna, et illa prorsus domavit et subjugavit; et per id, quod simul glorificaverit Humanum suum, illa in aeternum domata et subjugata tenet.

[3] Inferna enim ante Domini adventum usque ad illam altitudinem succreverunt, ut ipsos angelos caeli inciperent infestare, et similiter omnem hominem venientem in mundum et exeuntem e mundo. Quod inferna in talem altitudinem succreverint, erat causa, quia ecclesia prorsus devastata fuit, et homines mundi ex idololatriis in meris falsis et malis fuerunt; et ex hominibus sunt inferna: inde fuit, quod nisi Dominus in mundum venisset, nemo hominum potuisset salvari.

[4] De his Domini pugnis, multis agitur in Psalm Davidis et in Prophetis, at parum in Evangelistis. Pugnae illae sunt, quae intelliguntur per tentationes quas Dominus sustinuit, quarum ultima fuit passio crucis. Ex illis est, quod Dominus dicatur Salvator et Redemptor. Hoc in ecclesia in tantum notum est, ut dicant quod Dominus vicerit mortem seu diabolum, hoc est, infernum, et quod cum victoria resurrexerit: tum etiam quod absque Domino nulla salus. Quod etiam glorificaverit Humanum suum, et quod per id Salvator, Redemptor, Reformator et Regenerator in aeternum factus sit, in sequentibus videbitur.

[5] Quod Dominus per pugnas seu tentationes Salvator factus sit, ex locis supra (12-14) in copia allatis, patet: et ex hoc apud Esaiam,

"Dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venerat. ...Conculcavi" illos "in ira mea descendere feci in terram victoriam illorum;... id factus est illis in Salvatorem" (63:4, 6, 8);

Agitur in eo capite de pugnis Domini. Et apud Davidem,

"Attollite portae capita vestra,... extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae. Quid hic Rex gloriae? Jehovah fortis et Heros, Jehovah Heros belli" (Psalmus 24:7-8);

Haec etiam de Domino,

  
/ 65