Библия

 

Hoschea 13

Учиться

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata # 387

Изучить этот эпизод

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Библия

 

Psalmi 79

Учиться

   

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.

2 Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare

3 coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

4 Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

5 Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?

6 Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?

7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

8 Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

9 Vineam de Ægypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam.

10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.

11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.

13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?

14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.

15 Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam ;

16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

19 Et non discedimus a te ; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.