Библия

 

Genesis 30

Учиться

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 3970

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

3970. Vers. 25, 26. Et factum, cum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis, et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi. ‘Factum cum peperisset Rachel Josephum’ significat agnitionem spiritualis per Josephum repraesentati: ‘et dixit Jacob ad Laban’ significat veri naturalis bonum ad bonum collaterale ab origine Divina, per quod conjunctio interiorum: ‘mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam’ significat quod tunc desiderium naturalis per Jacobum repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis: ‘da feminas meas’ significat quod affectiones veri ejus essent: et natos meos significat etiam vera inde: ‘quod servivi tibi pro illis’ significat ex propria potentia: ‘et eam’ significat conjunctionem cum Divino Rationalis: ‘quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi’ significat laborem et studium ex potentia propria.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 3623

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

3623. ‘Quare mihi vitae?’: quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione ‘vitarum’ quod sit conjunctio per vera et bona; cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis 1 ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per ‘quare mihi vitae’ significatur quod sic non conjunctio. Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis,

'Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, ' Gen. 2:7;

'Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, ' Gen. 2:9;

'Ecce 2 Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, ' Gen. 6:17;

'Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua spiritus vitarum, ' Gen. 7:15; n. 780;

'Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus ejus, ' Gen. 7:22:

apud Davidem,

'Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, ' Ps. 27:13:

apud eundem,

'Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?' Ps. 34:13:

apud eundem,

'Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, ' Ps. 36:10:

apud Malachiam,

'Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ' 2:5:

apud Jeremiam,

'Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et viam mortis, ' 21:8:

apud Mosen,

'Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum tuorum, ad habitandum super terra, ' Deut. 30:20:

apud eundem,

Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae; . et per verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. 32:47 3 ; et alibi;

vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam ‘caeli’ in lingua 4 Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. 1:7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque 5 unum erunt per conjunctionem. 6 Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare 7 ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris.

Сноски:

1. The Manuscript has cum vero

2. The Manuscript has Me

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has illa

5. The Manuscript has conjuncta sicut in unum erunt

6. The Manuscript has vitae ibi

7. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.