Библия

 

Genesis 12

Учиться

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 1322

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

1322. ‘Ut non audiant vir labium socii sui’: quod significet quod omnes discordes seu quod unus contra alterum, constare potest ab ipsis verbis; ‘non audire labium socii’ est non agnoscere quod alter loquitur, et in sensu interno non agnoscere quod alter docet seu doctrinam ejus, nam ‘labium’ est doctrina, ut ostensum supra ad vers. 1;

ore quidem agnoscunt sed non corde, sed concordia oris nihil est cum discordia cordis; se habet hoc sicut cum malis spiritibus in altera vita qui similiter ac boni in societates distincti sunt, sed conjuncti tenentur per id quod alligati similibus phantasiis et cupiditatibus, sic ut unum agant in eo ut persequantur vera et bona; ita est commune quoddam quo simul continentur; sed ut primum hoc commune dissolvitur, unus ruit in alterum, et jucundum eorum tunc consistit in eo ut socium et socios crucient; similiter se habet cum doctrina et cultu tali in mundo; agnoscunt doctrinale et rituale satis conjunctim, sed commune quod eos continet, est cultus sui, et quantum participare queunt de communi tali tantum agnoscunt; at quantum non possunt participare aut spem habere participandi tantum dissolvuntur, ex causa de qua mox prius, quod nulli talium aliquod verum, sed unicuique falsum pro vero et malum pro bono; hoc nunc est quod ‘vir non audiat labium socii sui’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.