Библия

 

Exodus 27

Учиться

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 9465

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

9465. ‘Et aes’: quod significet bonum externum, constat ex significatione ‘aeris’ quod sit bonum naturale, seu quod idem, bonum externum, de qua n. 425, 1551; bonum externum est bonum externi seu naturalis hominis, bonum autem internum est bonum interni seu spiritualis hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 4742

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

4742. ‘Tunica variorum colorum, quae super eum’: quod significet apparentiarum quale quoad vera ex bono, constat ex significatione ‘tunicae variorum colorum’ quod sint apparentiae veri, ex quibus spirituale naturalis cognoscitur et distinguitur, de qua n. 4677, hic ideo apparentiarum quale, quapropter etiam bis dicitur tunica, nempe ‘exuebant Josephum tunica sua, tunica variorum colorum’. Quod apparentiarum quale se habeat secundum vera ex bono, constare potest ex apparentiis veri, cum ad visum sistuntur in luce caeli, hoc est, in altera vita, ubi non alia lux est quam quae venit per caelum a Domino, et quae existit ex Divino Ipsius Vero, hoc enim coram oculis angelorum apparet ut lux, n. 2776, 3190, 3195, 3222, 3339, 3340, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415; variatur haec lux apud unumquemvis secundum receptionem; omnis cogitatio angelorum fit per variegationem illius lucis, sicut etiam cogitatio hominis, tametsi homo hoc nescit quia apud hominem cadit lux illa in imagines seu ideas materiales quae in naturali seu externo ejus homine sunt ex luce mundi; inde apud eum in tantum obscuratur illa lux ut vix sciat quod lux et visus ejus intellectualis sit inde; at in altera vita, cum visus oculi non amplius est in luce mundi sed in luce caeli, tunc se manifestat quod cogitatio ejus sit inde.

[2] Haec lux cum e caelo transit in mundum spirituum, sistitur ibi sub specie variorum colorum, qui colores pulchritudine, varietate et amoenitate 1 immensum excedunt colores qui sunt ex luce mundi, videantur quae prius de coloribus ab experientia n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4677 allata sunt; quia colores in altera vita inde existunt, sunt in origine sua non aliud quam apparentiae veri ex bono; verum enim ex se non lucet quia ei soli nihil flammeum inest, sed ex bono, hoc enim est instar flammae ex qua lux, quale itaque est bonum tale inde apparet verum, et quale est verum taliter a bono lucet. Inde patet quid per ‘tunicam variorum colorum’ in sensu interno significatur, quod nempe apparentiarum quale quoad vera ex bono; per ‘Josephum’ enim cui tunica, repraesentatur Divinum Verum, ut prius ostensum.

Сноски:

1. amoenitate, pulchritudine et varietate

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.