Библия

 

Exodus 15

Учиться

   

1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18 Dominus regnabit in æternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.

   

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 8280

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

8280. Vers. 6-10. Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore; dextra Tua, Jehovah, confringis hostem. Et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi; emittis excandescentiam Tuam, comedit illos sicut stipulam. Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae, constiterunt sicut cumulus fluenta, coagulatae abyssi in corde maris. Dixit hostis, Persequar, assequar, dividam spolium, implebitur illis anima mea, evacuabo gladium meum, expellet illos manus mea. Spirasti vento Tuo, 1 contexit illos mare, profundum petierunt sicut plumbum in aquis ingentibus. ‘Dextra Tua, Jehovah, magnificata in robore’ significat omnipotentiam Domini ostensam: ‘dextra Tua, Jehovah, confringis hostem’ significat omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur: ‘et in multitudine excellentiae Tuae destruis insurgentes Tibi’ significat quod ex Divino opposita ut nihili rejiciantur: ‘emittis 2 excandescentiam Tuam’ significat cupiditatum furorem et conatum violentiam inferendi apud malos: ‘comedit illos sicut stipulam’ significat inde devastationem et damnationem ex seipsis: ‘et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae’ significat falsa in anum collecta per praesentiam caeli: ‘constiterunt sicut cumulus fluenta’ significat quod continue conantes malum ne hilum possent infestare: ‘congelatae abyssi in corde maris’ significat quod merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui nequicquam possint emergere: ‘dixit hostis’ significat cogitationem illorum qui in malis et inde falsis ante Domini Adventum: ‘Persequar’ significat infestationem: ‘assequar’ significat subjugationem: ‘dividam spolium’ significat servitium: ‘implebitur anima mea’ significat jucundum: ‘evacuabo gladium’ significat pugnam falsi ex malo continuam: ‘expellet illos manus mea’ significat quod ex potentia destruetur caelum: ‘spirasti vento 3 Tuo’ significat praesentiam Domini cum angelis: ‘contexit illos mare’ significat quod omne falsum quod illis obstipaverit: ‘profundum petierunt sicut plumbum’ significat quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo: ‘in aquis ingentibus’ significat circumfusionem a falsorum immensa copia.

Сноски:

1. contegit, in the First Latin Edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 8200

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

8200. ‘Et extendit Moscheh manum suam super mare’: quod significet dominium potentiae veri Divini super infernum, constat ex significatione ‘extendere manum’ quod sit dominium potentiae, de qua n. 7673, 8183; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione ‘maris’, hic ‘maris Suph’, quod sit infernum, de qua n. 8099, 1 8137, 8138. Dominium potentiae veri Divini dicitur quia omnis potentia Divina est per verum quod a Domino procedit; hoc creavit omnia, secundum hoc apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 1:3;

‘Verbum’ est Dominus quoad Divinum Verum; per Verum illud ordinantur omnia in caelo et in inferno; inde omnis ordo etiam in terra; omnia miracula facta sunt per illud;

[2] 2 in summa, Divinum Verum in se omnem potentiam habet adeo ut sit ipsa potentia; sunt quidam in altera vita qui in vero sunt prae aliis; illi in tali potentia inde sunt ut 3 inferna absque ullo discrimine pervadere possint; illi qui 4 in infernis ad praesentiam 5 illorum hinc 6 illinc aufugiunt; sunt etiam quidam qui per verum a Divino magice exercent potentiam; de his et de illis ad finem capitum, ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur 7 . Qui ab externis et a terrestribus intuentur rerum causas non aliter possunt percipere quam quod verum a Divino sit modo cogitativum quid, nullius essentiae realis, sed est ipsissimum essentiale, ex quo sunt omnes essentiae rerum in utroque mundo, nempe spirituali et naturali.

Сноски:

18137, 8148 but possibly 8131, 9184 were intended.

2. verbo

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi

5. ejus

6. inde

7. See Arcana Coelestia 8183 footnote 1.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.